834. Quondam datum est percipere, qualis est calor amoris polygamici illorum. Locutus sum cum uno, qui vicem Mahumedis obivit, et vicarius ille post aliquam loquelam ad distantiam cum illo, transmisit ad me cochleare ebenum, et alia, quae erant indicia quod ab illo; et simul tunc aperta est communicatio e variis locis pro calore amoris polygamici illorum, qui {1}sensus est e quibusdam locis sicut calor in balneis post lavationes; e quibusdam sicut calor in culinis ubi lixantur carnes; e quibusdam sicut calor in popinis ubi esculenta fetida veno exstant; ex quibusdam sicut in cellariis apud pharmacopolas, ubi emulsa et similia parantur; e quibusdam sicut calor in lupanariis et ganeis; et e quibusdam sicut in tabernis, ubi pelles, coria et calcei venduntur. Calori isti etiam inerat sicut rancidum, austerum et urens ex zelotypia. Calor autem in caelis Christianis, dum jucundum amoris illorum sentitur ut odor, est fragrans sicut in hortis et vineis, et sicut in rosetis, et alicubi sicut in aromatopoliis, et alicubi sicut in torcularibus, et in cellis vinariis. Quod jucunda amorum in mundo spirituali multoties sentiantur ut odores, in {2}Memorabilibus meis post capita, passim ostensum est.