True Christian Religion (Chadwick) n. 833

Previous Number Next Number See English 

833. Quod Religio Mahumedana recepta sit a pluribus regnis quam Religio Christiana, potest scandalo esse illis qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt quod non aliquis salvari possit, quam qui Christianus natus est: at Religio Mahumedana non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae; hi inquirunt, in quo est, et quoque inveniunt. Est in hoc, quod Mahumedana Religio agnoscat Dominum pro Maximo Propheta, Sapientissimo omnium, et quoque pro Filio Dei. At quia modo Alcoranum librum religionis suae fecerunt, et inde Mahumedes, qui illum conscripsit, cogitationibus illorum insedit, et aliquo cultu illum prosequuntur, ideo parum de Domino nostro cogitant. Ut plene sciatur, quod illa religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, sed primum de origine idololatriarum. (2.) Ante illam religionem fuit cultus idololatricus in perplurima regna terrarum orbis, effusus. Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica: ibi tabernaculum, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia scientiarum, imprimis exculta ab Aegyptiis; inde horum hieroglyphica. Ex illa scientia sciverunt quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes; colles, fluvii, fontes; ut et quid sol, luna et stellae. Per illam scientiam fuit illis etiam cognitio spiritualium; quoniam illa quae repraesentabantur, quae sunt talia quae sapientiae spiritualis {1}sunt apud angelos in caelo, erant origines. (3.) Nunc quia omnis cultus illorum erat repraesentativus, consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus; et ideo fontes sanctificabant, et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes fecerunt, et hos posuerunt juxta templa, et in horum atriis et quoque domi, in ordine secundum spiritualia ecclesiae quibus correspondebant, seu quae repraesentabant, et inde significabant. Post tempus, quando scientia correspondentiarum oblitterata fuit, coepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent sancta. (4.) Ex his ortae sunt idololatriae, quae impleverant tot regna orbis. Ut illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est ut nova religio geniis orientalium accommodata auspicaretur, in qua aliquid ex utroque testamento Verbi etiam esset, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille esset Maximus Propheta, Sapientissimus omnium, et Filius Dei. Hoc factum est per Mahumedem, a quo religio illa vocata est. Ex his patet, quod haec religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ac geniis orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem ut deleret idololatrias tot gentium, et daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem, quod fit post mortem, venirent: quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias ibi exstirpare, nisi conveniens ideis cogitationum illorum facta esset: imprimis nisi polygamia permissa fuisset, etiam ex causa, quia orientales absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church