True Christian Religion (Chadwick) n. 820

Previous Number Next Number See English 

820. Omnes qui in mundum spiritualem e terris veniunt, in confessione fidei, et in religione patriae suae in principio tenentur; ita quoque Pontificii; quare semper aliquem repraesentativum pontificem sibi praepositum habent, quem etiam simili ritu adorant quo in mundo. Raro aliquis papa in mundo, post excessum inde, illis praeponitur; sed usque ille qui ante triginta et quadraginta annos pontificali munere functus est, illis praefectus est, ob causam, quia ille corde suo fovit, quod Verbum sanctius esset quam creditur, et quod Dominus colendus esset. Datum est loqui cum illo, et dixit, quod Dominum solum adoret, quia Ipse est Deus, cui omnis potestas est in caelo et in terra, secundum Ipsius verba (Matth. xxviii. 18); et quod invocationes sanctorum sint ludibria: tum quod in mundo intenderit restaurare illam ecclesiam, sed quod non potuerit, propter causas quas dixit. Vidi illum, quando urbs magna septentrionalis, in qua fuerunt Pontificii et simul Reformati, die ultimi judicii destruebatur, in lectica exportatum, et in locum securum translatum. Ad latera societatis magnae, in qua pontificem agit, instituta sunt gymnasia, ad quae illi qui in ancipiti de religione haerent, abeunt; et ibi sunt monachi conversi, qui illos docent de Deo Salvatore Christo, et quoque de sanctitate Verbi; ac monachi illi arbitrio illorum relinquunt avertere animos a sanctificationibus in Ecclesiam Romano-Catholicam introductis. Illi qui recipiunt, introducuntur in amplam societatem, ubi illi qui e cultu papae et sanctorum recesserunt; et cum in illam veniunt sunt sicut qui expergefacti a sopore in vigilia sunt; et sicut qui ex injucundis brumae in amoena primi veris veniunt; et sicut navigans dum portum tangit; et tunc ab illis qui ibi sunt, invitantur ad convivia, et datur illis e cyathis crystallinis bibere nobile vinum: et audivi, quod angeli e caelo ad hospitem demittant patinam, super qua est manna in simili forma, et ex simili sapore, qualis demissa est super castra filiorum Israelis in deserto, quae patina ad convivas circumfertur, et cuivis datur liberum gustandi illam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church