819. Pontificii Synedrium quoddam habent in plaga Meridionali versus orientem, in quo illorum primores conveniunt, et consultant de variis quae religionis eorum sunt, imprimis quomodo vulgus tenendum est in caeca obedientia, et quomodo dominatus eorum ampliandus: sed non in illud admittitur aliquis qui in mundo fuerat pontifex, ex causa quia insidet animo ejus instar auctoritatis Divinae, ex eo quod arrogaverit sibi potestatem Domini in mundo: nec permittitur alicui cardinali in Synedrium illud intrare, et hoc propter supereminentiam; hi tamen in amplo conclavi sub illis se colligunt, at post aliquot dierum commorationem auferuntur, sed non datum est scire, quo. Alius etiam Conventus est {1}in plaga meridionali versus occidentem; negotium ibi est credulum vulgus intromittere in caelum; disponunt ibi circum se plures societates, quae in variis jucundis externis sunt; in quibusdam sunt choreae, in quibusdam harmoniae musicae, in quibusdam processiones, in quibusdam theatra et ludi scenici, in quibusdam sunt qui per phantasias inducunt varias species magnificentiae, in quibusdam modo hariolantur et jocantur; in quibusdam loquuntur inter se amice, alicubi de religiosis, alicubi de civilibus, etiam alicubi de lasciviis; et sic porro. In aliquam ex his societatibus secundum cujusvis voluptatem immittunt credulos, vocantes id caelum; sed omnes post diem unum aut alterum, cum ibi fuerunt, taedio afficiuntur et abscedunt, quia jucunda illa sunt externa et non interna; ita quoque plures abducuntur a frivolis fidei de potestate intromittendi in caelum. Quod cultum eorum in specie attinet, est ille paene similis cultui illorum in mundo; consistit ille similiter in missis, quae fiunt in lingua non communi spirituum, sed conflata ex vocibus alte sonantibus, quae sanctus externum et tremorem incutiunt, quae prorsus non intelligunt.