807. Quod ad gentem Anglicam: Meliores ex illis in centro omnium Christianorum sunt, ex causa, quia illis lux intellectualis interior est: haec non apparet alicui in mundo naturali, sed apparet conspicue in mundo spirituali; hanc lucem trahunt ex libertate loquendi et scribendi, et per id cogitandi: apud alios, qui in tali libertate non sunt, lux illa, quia non habet exitum, offunditur. Verum lux illa non est activa ex se, sed fit activa ab aliis, imprimis a viris famae et auctoritatis; ut primum ab his aliquid dicitur, lux illa exsplendescit. Propter hanc causam illis in mundo spirituali praeficiuntur moderatores, ac dantur sacerdotes incluti fama, et praepollente ingenio, in quorum judiciis ex illa sua indole acquiescunt.