True Christian Religion (Chadwick) n. 806

Previous Number Next Number See English 

806. DE ANGLIS IN MUNDO SPIRITUALI.

Sunt duo status cogitationis apud hominem, externus et internus; homo in externo est in mundo naturali, in interno est in mundo spirituali: hi status unum faciunt apud bonos, sed non unum apud malos. Qualis homo quoad internum suum est, raro patet in mundo (naturali), quoniam ab infantia didicit moralis et rationalis esse, et amat videri; sed in mundo spirituali clare apparet qualis est, est enim tunc homo spiritus, ac spiritus est internus homo. Nunc quia mihi datum est in illo mundo esse, et ibi videre quales interni homines sunt ab uno regno et ab altero, me oportet, quia interest, id manifestare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church