True Christian Religion (Chadwick) n. 778

Previous Number Next Number See English 

778. Unusquisque homo est suus amor et sua intelligentia; et quicquid procedit ex illo, trahit essentiam ex duobus illis essentialibus seu propriis vitae ejus. Quapropter angeli cognoscunt hominem, qualis essentialiter est, ex brevi commercio cum illo, ex sono amorem ejus, et ex sermone intelligentiam ejus. Causa est, quia duo universalia vitae cujusvis hominis sunt, voluntas et intellectus; ac voluntas est receptaculum et habitaculum amoris ejus, ac intellectus est receptaculum et habitaculum intelligentiae ejus; quare omnia quae procedunt ex homine, sive sit actio sive sermo, faciunt hominem, et sunt ipse homo. Simili modo, sed in supereminente gradu est Dominus Divinus Amor et Divina Sapientia seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum; nam Voluntas Ipsius est Divini Amoris, ac Divinus Amor est Voluntatis Ipsius; et Intellectus Ipsius est Divina ({1}Sapientia, ac Divina Sapientia est Intellectus Ipsius: Forma Humana est continens illorum. Ex his cogitari potest, quomodo Dominus est Verbum. E contrario autem qui est contra Verbum, hoc est, contra Divinum Verum ibi, proinde contra Dominum et Ipsius ecclesiam, est suum malum et suum falsum, tam quoad mentem, quam quoad hujus effectus e corpore, qui se referunt ad actiones et loquelas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church