True Christian Religion (Chadwick) n. 777

Previous Number Next Number See English 

777. Quod Dominus sit Verbum, manifeste constat ex his apud Johannem:

"In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum....et verbum Caro factum est" (i. 1, 14). Quod Verbum ibi sit Divinum Verum, est quia Divinum verum Christianis non aliunde est, quam ex Verbo, quod est fons, a quo omnes ecclesiae a Christo nominatae aquas vivas hauriunt in sua plenitudine, tametsi sicut in nube, in qua sensus ejus naturalis est, ast in gloria et virtute in qua sensus spiritualis et caelestis ejus est. Quod in Verbo sint tres sensus, naturalis, spiritualis et caelestis, unus interior altero, in capite de Scriptura Sacra, et in capite de Decalogo seu Catechismo, ostensum est; inde patet quod per "Verbum" apud Johannem intelligatur Divinum Verum. Idem etiam adhuc testatur Johannes in sua Prima Epistola:

"Scimus...quod Filius Dei venerit, et dederit nobis intellectum, ut cognoscamus verum; et sumus in vero, in Filio Ipsius Jesu Christo" (v. 20). Et ideo Dominus toties dixit, "Amen dico vobis," et Amen in lingua Hebraea est veritas; et quod Ipse sit Amen, videatur Apoc. iii. 14, ac Veritas, Joh. xiv. 6. Dum etiam consuluntur eruditi saeculi hujus, quid per "Verbum" apud Johannem (i. 1) "{1}intelligunt, dicunt quod Verbum in supereminentia, et quid aliud Verbum in supereminentia quam Divinum Verum? Ex his patet, quod Dominus etiam nunc appariturus sit in Verbo. Quod non in Persona, est causa quia post ascensum Ipsius in caelum, est in Humano glorificato, et in hoc non potest apparere ulli homini, nisi prius aperiat oculos spiritus ejus, et hic non potest aperiri apud ullum qui in malis et inde falsis est, ita non apud ullos hircos, quos statuit ad sinistrum: quare cum manifestavit Se discipulis, prius aperuit oculos illorum; nam legitur, "Et illorum aperti sunt oculi, et cognoverunt Ipsum; at Ipse invisibilis factus est ab illis" (Luc. xxiv. 31). Simile factum est cum mulieribus juxta sepulcrum post resurrectionem; quare etiam tunc viderunt angelos in sepulcro sedentes, et loquentes cum illis, quos nec ullus homo materiali oculo videre potest. Quod nec Apostoli ante resurrectionem Domini in Humano glorificato oculis corporis Dominum viderint, sed in spiritu, quod apparet post evigilationem sicut in somno, constat ex transformatione Ipsius coram Petro, Jacobo et Johanne, Quod tunc gravati sint somno (Luc. ix. 32). Quare vanum est credere, quod Dominus appariturus sit in nube caeli in Persona, sed quod in Verbo, quod est ex Ipso, ita Ipse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church