True Christian Religion (Chadwick) n. 75

Previous Number Next Number See English 

75. De Creatione Universi. Quoniam in primo hoc capite de Deo Creatore agitur, etiam de creatione universi ab Ipso agendum est; sicut in sequente capite de Domino Redemptore, etiam de Redemptione; sed non potest aliquis justam ideam de Creatione Universi sibi comparare, nisi aliquae cognitiones universales praemissae intellectum in statum perceptionis immittant, quae erunt sequentes: - [2.] (i.) Quod duo mundi sint; mundus spiritualis, in quo sunt angeli et spiritus, et mundus naturalis, in quo sunt homines. (ii.) Quod in utroque mundo sit sol; et quod Sol mundi spiritualis sit purus Amor ex Jehovah Deo, qui in medio ejus est; et quod ex illo Sole procedant calor et lux, et quod calor inde procedens in sua essentia sit amor, et quod lux inde procedens, in sua essentia sit sapientia; et quod illa duo afficiant voluntatem et intellectum hominis, calor ejus voluntatem, et lux ejus intellectum: at quod sol mundi naturalis sit purus ignis, et quod ideo calor inde sit mortuus; similiter lux; et quod inserviant calori et luci spirituali pro amiculo et adminiculo ut ad hominem transeant. [3.] (iii.) Tum quod illa duo, quae procedunt a Sole mundi spiritualis, et inde omnia quae per illa ibi existunt, sint substantialia et dicantur spiritualia; et quod similia duo quae procedunt a sole mundi naturalis, et inde omnia quae per illa hic existunt, sint materialia et dicantur naturalia. [4.] (iv.) Quod in utroque mundo sint tres gradus, qui vocantur gradus altitudinis, et inde tres regiones, secundum quas ordinati sunt tres caeli angelici, et secundum quas ordinatae sunt mentes humanae, quae sic tribus illis caelis angelicis correspondent; et quod similiter reliqua hic et ibi. [5.] (v.) Quod sit correspondentia inter illa quae in mundo spirituali sunt, et inter illa quae in mundo naturali. [8.] (vi.) Quod sit ordo, in quem omnia et singula utriusque mundi creata sunt. [7.] (vii.) Quod de his omnino primum comparanda sit idea; quod nisi fit, mens humana, ex mera ignorantia de illis, facile cadat in ideam de creatione universi a natura, et ex sola auctoritate ecclesiastica dicat quod natura a Deo creata sit; sed quia nescit quomodo, si interius de illa re scrutatur, labatur pronus in naturalismum negantem Deum. Verum enim vero, quia illa singulatim exponere et demonstrare, sicut oportet, magni voluminis opus foret, et quoque non proprie Systema Theologicum quod hujus libri est, ut lemma aut argumentum, ingreditur, volo solum aliqua Memorabilia affere, ex quibus idea de creatione universi a Deo potest concipi, et ex concePtione aliquis fetus repraesentans illam gigni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church