True Christian Religion (Chadwick) n. 74

Previous Number Next Number See English 

74. Tertium Memorabile: - Vidi e longinquo plures congregatos cum pileis super capitibus: quosdam cum pileis circumcinctis serico, qui ex ordine ecclesiastico erant; quosdam cum pileis quorum limbos ornabant fasciae aureae qui ex ordine civili erant; omnes hi docti et eruditi: et insuper vidi quosdam cum tiaris, qui erant indocti. Accessi, et audivi illos inter se loquentes de Divina Potentia illimitata; et quod si illa progrederetur secundum aliquas leges quae factae sunt ordinis, non illimitata sed limitata foret, et sic potentia et non omnipotentia. "At quis non videt, quod non aliqua necessitas legis possit omnipotentiam adigere ad faciendum ita et non aliter? Certe, dum cogitamus de omnipotentia et simul de legibus ordinis, secundum quas obligatur progredi, cadunt ideae nostrae [1]praeceptae de omnipotentia sicut manus fracto scipione." [2.] Illi cum me viderunt prope se, accurrerunt aliqui, et in quadam vehementia dixerunt, "Es tu qui circumscripsisti Deum legibus sicut vinculis? Hoc quam petulans est: sic etiam discerpsisti dem nostram, super qua fundatur salus nostra, in cujus medio ponimus justitiam Redemptoris, super illa omnipotentiam Dei Patris, et appendicem facimus operationem Spiritus Sancti, et efficaciam ejus in hominis absoluta impotentia in spiritualibus, cui satis est loqui de plenitudine justificationis, quae ex Omnipotentia Dei inest fidei isti. Sed audivi, quod tu inanitatem in illa videas, quia nihil ordinis Divini ab homine in illa." His auditis aperui os, et alta voce loquens dixi, "Discite leges ordinis Divini, et postea aperite illam fidem, et videbitis vastam solitudinem, et in hac Leviathanem tortuosum et oblongum, et circumcirca illam, retia circumvoluta sicut in nodum inexplicabilia; sed facite sicut legitur de Alexandro, cum vidit nodum Gordium, quod nudaverit ensem, et bissecuerit illum, et sic contortus ejus dissolverit, et projecerit in terram, et calceo fila ejus contriverit." [3.] Ad haec dicta congregati mordebant linguas, volentes acuere illas in dicteria, sed non ausi sunt, quia videbant super me caelum apertum, et audiebant vocem inde, "Auscultate primum cum moderamine, quid ordo, secundum cujus leges Deus omnipotens agit." [2]Et dixit, "Deus a Se ut Ordine, in ordine, ad ordinem, creavit universum; similiter hominem in quo leges ordinis sui stabilivit, ex quibus imago et similitudo Dei factus est, quae in summa sunt, ut credat in Deum, et amet proximum, et quantum illa duo ex naturali potentia facit, tantum se receptaculum Divinae omnipotentiae facit. et tantum Deus conjungit Se illi, et illum Sibi; inde ejus fides fit viva et salvifica, et ejus facere fit charitas, etiam viva et salvifica; at sciendum est, quod Deus perpetuo adsit, et continue conetur et agat in homine, et quoque tangat liberum ejus arbitrium, sed nusquam violet; si enim liberum arbitrium hominis violaret, periret habitatio hominis in Deo, et foret solius Dei in homine, et haec habitatio est in omnibus tam qui in terris sunt, quam qui in caelis, et quoque in illis qui in infernis; inde enim est posse, velle, et intelligere illorum. Sed non est habitatio reciproca hominis in Deo, nisi apud illos qui vivunt secundum leges ordinis in Verbo latas, et hi fiunt imagines et similitudines Ipsius, et his datur paradisus in possessionem, et fructus arboris vitae in cibum; at reliqui congregant se circum arborem scientiae boni et mali, et colloquuntur cum serpente ibi, et comedunt; at postea expelluntur paradiso; attamen illos Deus non relinquit, sed illi relinquunt Deum. [4.] Haec illi in pileis intellexerunt, et approbaverunt; at illi in tiaris negaverunt, et dixerunt, "Numne sic omnipotentia est limitata, ac omnipotentia limitata est contradictio. Sed respondi, "Non est contradictio omnipotenter agere secundum leges justitiae cum judicio, aut secundum leges amori inscriptas ex sapientia; at contradictio est, quod Deus possit agere contra leges justitiae et amoris sui, et hoc foret ex non judicio et sapientia. Talem contradictionem involvit fides vestra, quae est, quod Deus injustum possit ex mera gratia justificare, et omnibus salutis donis et vitae praemiis insignire. Sed dicam paucis, quid omnipotentia Dei. Deus ex omnipotentia sua creavit universum, et simul introduxit omnibus et singulis ejus ordinem; Deus etiam ex omnipotentia sua conservat universum, et custodit ibi ordinem cum suis legibus in perpetuum, et dum aliquid elabitur ex ordine, reducit illud et redintegrat. Porro Deus ex omnipotentia sua instauravit ecclesiam, et legis ordinis ejus revelavit in verbo; et cum illa elapsa est ex ordine, restauravit illam, et cum totaliter elapsa est, Ipse descendit in mundum, et per assumptum Humanum induit omnipotentiam, et restituit. [5.] Deus ex omnipotentia et quoque omniscientia explorat unumquemque post mortem, ac praeparat justos seu oves ad loca sua in caelo, et ex his condit caelum, ac praeparat injustos seu hircos ad loca sua in inferno, et ex his condit infernum; ac disponit utrumque in societates et congregationes secundum omnes varietates amoris illorum, quae in caelo totidem sunt, quot stellae in firmamento mundi; ac societates in caelo conjungit in unum, ut sint sicut unus Homo coram Se; similiter congregationes in inferno, ut sint sicut unus Diabolus; et hos ab illis separat per hiatum, ne infernum inferat violentiam caelo, et ne caelum inferat cruciatum inferno; nam illi qui in inferno sunt, tantum cruciantur, quantum influit caelum. Haec et illa nisi Deus ex omnipotentia sua omni instanti faceret, ferinum intraret homines, usque ut amplius non possent legibus alicujus ordinis coerceri, et sic periret genus humanum. Haec et similia evenirent, nisi Deus esset Ordo, et in ordine omnipotens. His auditis illi qui tecti pileis erant, abiverunt pileis sub ulnis, laudantes Deum; nam in illo mundo intelligentes teguntur pileis. At tecti tiaris non ita, quia calvi sunt, et calvities significet obesitatem; et hi abiverunt ad sinistrum. at illi ad dextrum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church