747. Post haec duxit angelus illos ad domum nuptiarum, et janitor aperuit fores; et mox intra limen recepti et salutati ab angelo misso a sponso, ac introducti sunt, et adducti ad sedes pro illis designatas; et mox invitati in antithalamum, ubi viderunt in medio mensam, super qua positum erat magnificum candelabrum instructum septem calamis et scyphis ex auro; et ad parietes pendebant lychnaria ex argento; ex quibus accensis apparuit atmosphaera sicut aurea: et viderunt ad latera candelabri binas mensas, super quibus in triplici ordine repositi erant panes; et in quatuor angulis mensas super quibus erant cyathi crystallini. [2.] Dum illa lustrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, et viderunt sex virgines exeuntes, et post illas sponsum et sponsam, tenentes se manibus, et ducentes se ad solium quod e regione candelabri positum erat, super quo se reposuerunt, sponsus ad sinistram, et sponsa ad dextram ejus, et sex virgines constiterunt ad latus solii juxta sponsam. Sponsus indutus erat pallio ex purpura lucente, et tunica ex bysso splendente, cum ephodo, super quo erat bractea aurea adamantibus circumobsita; et bracteae insculptus erat pullus aquilae, insigne nuptiale hujus societatis caeli: et sponsi caput tegebat cidaris. Sponsa autem amicta erat chlamyde coccinea, et sub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, et sub pectore zona aurea, et super capite corona ex auro cum insitis rubinis. [3.] Cum ita consederunt, convertit se sponsus ad sponsam, ac imposuit digito ejus annulum aureum, et deprompsit armillas et collarium ex unionibus, et alligabat armillas super poplites manuum ejus, et collarium circum collum ejus, et dixit, "Accipe haec pignora;" et dum illa accepit, osculatus est illam, et dixit, "Nunc mea es," et vocavit illam suam uxorem. Hoc facto clamaverunt invitati, "Sit benedictio:" hoc clamavit quisque per se, et dein omnes simul; unus a principe missus vice ejus etiam acclamavit; et eo momento implebatur antithalamus illo fumo aromatico, quod erat signum benedictionis e caelo. Et tunc ministri ex duabus mensis juxta candelabrum sumpserunt panes, et ex mensis in angulis cyathos nunc vino impletos, et dederunt cuivis invitato suum panem et suum cyathum, ac ederunt et biberunt. Post haec surrexerunt maritus et ejus uxor, sequentibus sex virginibus cum argenteis nunc accensis lampadibus in manibus usque ad limen; ac conjuges intraverunt thalamum; et clausa est janua.