True Christian Religion (Chadwick) n. 746

Previous Number Next Number See English 

746. Inter loquendum famulus accurrit et nuntiavit, quod octo sapientes ex jussu principis adsint, et velint intrare; quo audito angelus exivit, et excepit illos, et introduxit: et mox sapientes post consociationis solennia et decora, primum loquebantur cum illis de sapientiae initiis et incrementis, quibus immiscuerunt varia de ejus successu, et quod sapientia apud angelos nusquam finem habeat et desinat, sed quod crescat et augeatur in aeternum. His auditis angelus cohortis dixit illis, "Princeps noster ad mensam locutus est cum illis de sapientiae sede, quod sit in usu; loquamini, si placet, cum illis etiam de eo." Et dixerunt, "Homo primum creatus, imbutus est sapientia et ejus amore, non propter se, sed propter communicationem ejus cum aliis a se: inde sapientiae sapientum inscriptum est, ut non quisquam sibi soli sapiat et vivat nisi simul aliis; inde societas, quae alioqui non foret; vivere aliis est usus facere; usus sunt vincula ejus, quae totidem sunt quot usus boni, ac usus sunt numero infiniti. Sunt usus spirituales qui sunt amoris in Deum, et amoris erga proximum; sunt usus morales et civiles, qui sunt amoris societatis et civitatis in qua homo est, ac sociorum et civium cum quibus est; sunt usus naturales, qui sunt amoris mundi et ejus necessitatum; et sunt usus corporei, qui sunt amoris conservationis sui propter superiores usus. [2.] Omnes hi usus inscripti sunt homini, et sequuntur in ordine, unus post alterum, et cum simul sunt, unus est in altero. Illi qui in primis usibus sunt, qui sunt spirituales, etiam in sequentibus sunt, et hi sunt sapientes; illi autem qui non in primis, et usque in secundis et inde sequentibus sunt, non ita sapientes sunt, sed solum ex moralitate et civilitate externa apparent sicut sint; illi qui non in primis et secundis sunt, sed in tertiis et quartis, nihil minus quam sapientes sunt, nam sunt satanae, amant enim solum mundum, et se ex mundo; at illi qui modo in quartis sunt, omnium minime sapientes sunt, sunt enim diaboli, quia sibi solis vivunt, et si aliis, est unice propter se. [3.] Praeterea cuivis amori est suum jucundum, vivit enim amor per hoc, ac jucundum amoris usuum est jucundum caeleste, quod sequentia jucunda ordine intrat, et secundum ordinem successionis exaltat illa, ac aeternat illa." Post haec enumeraverunt delicias caelestes procedentes ex amore usus, et dixerunt quod sint myriades myriadum, et quod in illas intrent qui in caelum: et porro de amore usus per sermones sapientiae protraxerunt diem cum illis usque ad vesperam. [4.] Sed circa vesperam venit cursor amictus linteo ad decem advenas comites angeli, ac invitavit illos ad nuptias sequente die celebrandas; et advenae valde laetati sunt, quod etiam visuri sint nuptias in caelo. Post hoc, ducti sunt ad quendam consiliarium a latere, et cenaverunt cum illo; et post cenam redierunt, et secesserunt ab invicem, quisque in suum cubiculum, et dormiverunt usque ad mane. Et tunc evigilati audiebant cantum virginum et puellarum e domibus circum forum, de quo supra. Canebatur tunc affectio amoris conjugialis; ex cujus suavitate penitus affecti et perciti, percipiebant beatam amoenitatem insitam gaudiis suis, quae elevabat illa, et innovabat illa. Cum tempus erat, dixit angelus, "Accingite vos, et induite vestes caeli, quas princeps noster ad vos miserat." Ac induerunt, et ecce vestes splendebant sicut ex luce flammea; et quaesiverunt angelum, "Unde hoc?" Respondit, "Quia ad nuptias ituri estis; apud nos tunc splendent vestes, et fiunt nuptiales."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church