True Christian Religion (Chadwick) n. 721

Previous Number Next Number See English 

721. Quod Baptismus sit introductio in ecclesiam, in capite de Baptismo ostensum est; quod autem Sancta Cena sit introductio in caelum, ex supradictis et perceptis constat. Duo illa sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, sunt sicut duae portae ad vitam aeternam; omnis homo Christianus per Baptismum, qui est prima porta, intromittitur et introducitur in illa quae ecclesia ex Verbo de vita altera docet, quae omnia sunt media, per quae homo praeparari et duci potest ad caelum. Altera porta est Sancta Cena; per illam intromittitur et introducitur omnis homo, qui praeparari et duci se passus est a Domino, in caelum. Universales portae plures non dantur. Haec duo comparari possunt cum principe nato ad regnum, quod primum introducatur in cognitiones quae gubernationis sunt; alterum est coronatio ejus et regimen. Comparari etiam possunt cum filio nato ad magnam hereditatem, qui primum discet et imbuet talia, quae ad justam dispositionem possessionum et opum pertinent; alterum est possessio et administratio. Comparari etiam possunt cum aedificatione domus, et cum ejus habitatione: et quoque cum instructione hominis ab infantia, usque ad aetatem dum fit sui juris et judicii, et cum ejus rationali et spirituali vita postea: una periodus necessario praecedet, ut altera obtineatur, nam haec absque illa non dabilis est. Per haec illustratum est quod Baptismus et Sancta Cena sint sicut duae portae, per quas homo ad vitam aeternam introducitur, et quod post {1}primam portam sit campus, quem percurret; et quod altera sit meta, ubi adorea ad quam cursum direxit: non enim datur palma, nisi quam post velitationem, nec praemium nisi quam post decertationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church