True Christian Religion (Chadwick) n. 687

Previous Number Next Number See English 

687. Praeterea Baptismus ut regeneratio repraesentatur tam in caelo quam in mundo per multa. In caelo, et nunc dictum est, per vestes albas et purpureas: et praeterea per Nuptias ecclesiae cum Domino; tum per Novum Caelum et Novam Terram, et inde descendentem Novam Hierosolymam, de qua dixit Sedens super Throno, "Ecce omnia nova faciam" (Apoc. xxi. [1]1-5). Et per Fluvium aquae vivae exeuntem e Throno Dei et Agni (Apoc. xxii. 1, 2). Et quoque per quinque virgines prudentes, quae habebant lampades et oleum, et ingressae sunt cum Sponso ad nuptias (Matth. xxv. 1, 2, 10). Baptizatus,hoc est, regeneratus, intelligitur per "Creaturam" (Marc. xvi. 15; Rom. viii. 19-21);

et per "Novam creaturam" (2 Cor. v. 17; Galat. vi. 15);

nam "creatura" dicitur a creari, per quod etiam significatur regenerari (videatur Apocalypsis Revelata, n. 254). [2.] In mundo repraesentatur regeneratio per varia, ut per efflorescentias omnium telluris tempore veris, et per successiva illarum incrementa usque ad fructificationes; similiter per [2]incrementa cujusvis arboris, fruticis et floris a primo mense caloris usque ad ultimum ejus: repraesentatur etiam per omnium fructuum progressivas maturationes a primo stamine ad plenum; repraesentatur tunc per pluvias matutinas et serotinas, perque rores, ad quorum adventus aperiunt se flores, et ad noctis tenebras se contrahunt; tum per fragrantias ex hortis et agris: et quoque per arcum irideum in nube (Gen. ix. 14-17): ut et per splendidos colores aurorae: et in genere per continuam renovationem omnium in corporibus per chylum et per spiritum animalem, et inde sanguinem; cujus purificatio ab obsoletis, et renovatio et quasi regeneratio est perpetua. [3.] Si ad vilissima in terris attenditur, imago regenerationis sistitur in mirabili transformatione bombycum et plurium vermium in nymphas et papiliones, et aliorum qui tempore insigniuntur alis: quibus adhuc leviora licet addere, per cupidinem quarundam avium se immergendi aquis lavandi et mundandi causa, post quam ut oscines ad suos cantus redeunt. Verbo, totus mundus a primis ad ultima ejus, est plenus regenerationis repraesentationibus et typis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church