True Christian Religion (Chadwick) n. 669

Previous Number Next Number See English 

669. Duo sacramenta, Baptismus et Sancta Cena, sunt in Ecclesia Christiana sicut duo clenodia in sceptro regis, quorum usus si nesciuntur, sunt modo sicut duae formae ex ebeno in scipione. Duo illa sacramenta in Ecclesia Christiana comparari etiam possunt cum duobus rubinis seu carbunculis in chlamyde imperatoris; quorum usus si nesciuntur, sunt sicut duo carneoli aut crystalli in aliqua toga. Absque usibus duorum illorum sacramentorum per sensum spiritualem revelatis, spargerentur modo de illis conjecturae, quales sunt apud illos qui ex astris divinant, immo quales fuerunt apud illos olim qui ex avium volatu aut ab extis augurati sunt. Usus duorum illorum sacramentorum comparari possunt templo, quod ex vetustate in terram [1]subsederat, et usque ad tectum ruinis circum obsitum jacet, super quo juvenes et senes gradiuntur, curribus vehuntur, et equitant, nescientes quod tale templum sit sub pedibus et absconditum, in quo sunt altaria ex auro, parietes intus ex argento, et decoramenta ex lapide pretioso, quae non effodi et in lucem expromi possunt, nisi per sensum spiritualem, qui detectus est hodie pro Nova Ecclesia, propter usum in cultu Domini. Sacramenta illa etiam comparari possunt duplicato templo, quorum unum est infra, alterum supra; et in quorum inferiori praedicatur evangelium de novo Adventu Domini, et quoque de regeneratione et inde salvatione ab Ipso: ex hoc templo circa altare est ascensus in templum superius, in quo Sancta Cena celebratur, et inde est transitus in caelum, ubi Dominus illos excipit. Comparari etiam possunt tabernaculo, in quo post introitum apparet mensa, super qua in suo ordine dispositi sunt panes facierum, et quoque altare aureum pro suffitu, et in medio candelabrum cum lucernis accensis, ex quibus omnia illa in conspectum veniunt; et tandem pro illis qui illuminari se patiuntur, aperitur velum ad sanctum sanctorum, ubi loco arcae, in qua fuerat decalogus, repositum est Verbum, supra quod datum est propitiatorium cum cherubis ex auro. Haec sunt repraesentationes duorum illorum sacramentorum cum usibus illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church