True Christian Religion (Chadwick) n. 668

Previous Number Next Number See English 

668. Quod Baptismus mandatus sit, constat manifeste ex baptismate Johannis in Jordane, ad quod universa Judaea et Hierosolyma accessit (Matth. iii. 5, 6; Marc. i. 4, 5): tum quod Ipse Dominus Salvator noster a Johanne baptizatus sit (Matth. iii. 13-17): et insuper quod mandaverit discipulis, ut baptizarent omnes gentes (Matth. xxviii. 19). Quis non videt, qui vult videre, quod in illa institutione sit Divinum quod hactenus latuit, quia sensus spiritualis Verbi non prius revelatus est? Et hic revelatus est hodie, quia Ecclesia Christiana, qualis in se est, nunc primum inchoat: prior ecclesia modo nomine tenus fuit Christiana, sed non re et essentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church