True Christian Religion (Chadwick) n. 642

Previous Number Next Number See English 

642. Dicitur in decretis Conciliorum et in articulis Confessionum in quos Reformati jurant, quod Deus per meritum Christi infusum justificet impium; cum tamen impio ne quidem communicari, minus conjungi potest bonum alicujus angeli, quin rejiciatur et resiliat sicut globus elasticus conjectus in parietem, aut absorbeatur sicut adamas immissa in paludem; immo si aliquod vere bonum intruderetur, foret sicut margarita alligaretur naribus porci: nam quis non scit quod clementia non possit injici in immisericordiam, innocentia in vindictam, amor in odium, concordia in discordiam, quod foret sicut commiscere caelum et infernum? Homo non renatus est quoad spiritum suum sicut panthera aut sicut bubo, et assimilari potest senti et urticae; at homo renatus est sicut ovis aut sicut columba, et assimilari potest oleae aut viti. Cogitate, quaeso, si libet, quomodo potest homo panthera converti in hominem ovem, aut bubo in columbam, aut sentis in oleam, aut urtica in vitem, per aliquam imputationem, addicationem, applicationem Divinae justitiae, quae potius illum damnaret, quam justificaret. Annon ut conversio fiat, ferinum pantherae et bubonis, aut noxium sentis et urticae, prius auferendum est, et loco ejus vere humanum et innocuum implantandum est? Quomodo hoc fit, etiam docet Dominus apud Johannem (xv. 17).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church