True Christian Religion (Chadwick) n. 641

Previous Number Next Number See English 

641. Cum itaque meritum et justitia Domini sunt pure Divina, et pure Divina sunt talia, ut si applicarentur et addicarentur, homo in instanti emoreretur, et sicut stipes injectus nudo soli, consumeretur ita, ut vix remaneret favilla de illo; quare Dominus cum suo Divino accedit ad angelos et ad homines per lucem temperatam et moderatam ad facultatem et qualitatem cujusvis ita per adaequatum et accommodatum; similiter per calorem. [2.] In mundo spirituali est Sol, in cujus medio est Dominus. Ex illo Sole influit Ille per lucem et calorem in totum mundum spiritualem, et in omnes qui ibi sunt; omnis lux et omnis calor ibi inde est. Dominus ab illo Sole cum eadem luce et eodem calore influit etiam in animas et mentes hominum. Calor ille in sua essentia est Divinus Ipsius Amor, et Lux illa in sua essentia est Divina Ipsius Sapientia; hanc lucem et illum calorem adaptat Dominus ad facultatem et qualitatem angeli et hominis recipientis, quod fit per auras seu atmosphaeras spirituales, quae vehunt et transferunt illa. Ipsum Divinum immediate ambiens Dominum facit illum Solem. Hic Sol distat ab angelis, sicut sol mundi naturalis ab hominibus, propter causam, ne nude et sic immediate tangeret illos; nam sic consumerentur, sicut stipes injectus nudo soli, ut dictum est. [3.] Ex his constare potest, quod meritum et justitia Domini, quia sunt pure Divina, haudquaquam possint per imputationem in aliquem angelum aut hominem inferri, immo si aliqua stilla ejus non ita moderata, ut dictum est, tangeret illos, illico sicut laborantes cum morte torquerentur, luxando pedibus, divaricando oculos, et exanimarentur. Hoc in Ecclesia Israelitica notum factum est per hoc, quod nemo possit videre Deum et vivere. [4.] Describitur etiam Sol mundi spiritualis, qualis est postquam Jehovah Deus assumpsit Humanum, et huic adjecit Redemptionem et Justitiam novam, his verbis apud Esaiam:

"Lux Solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo Jehovah obligabit fracturam populi" (xxx. 26);

in quo capite a principio ad finem agitur de adventu Domini. Describitur etiam quid fieret, si Dominus descenderet, et appropinquaret ad aliquem impium, per haec in Apocalypsi:

"Absconderunt se in speluncis et petris montium, et dicebant montibus et petris, ....Abscondite nos a facie Sedentis super throno, erit ab ira Agni" (vi. 15, 16):

"ira Agni" dicitur, quia illis ita apparet terror et cruciatus appropinquante Domino. [5.] Hoc adhuc evidenter concludi potest ex hoc, quod si aliquis impius intromittitur in caelum, ubi charitas et fides in Dominum regnant, invadat oculos ejus caligo, mentem ejus vertigo et insania, corpus ejus dolor et cruciatus, et fiat sicut exanimis: quid tunc si Ipse Dominus cum Divino suo merito, quod est redemptio, et cum Divina sua justitia, hominem intraret: Ipse Johannes Apostolus nec sustinuit praesentiam Domi- ni; nam legitur, Quod cum vidit Filium Hominis in medio septem candelabrorum, ceciderit ad pedes Ipsius sicut mortuus (Apoc. i. 17).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church