True Christian Religion (Chadwick) n. 629

Previous Number Next Number See English 

629. Dicitur, quod imputatio hodiernae fidei sit duplex; sed non ita duplex sicut Deus et misericordia erga omnes, sed sicut Deus et misericordia erga quosdam; aut non sicut parens et ejus amor erga omnes a se progenitos, sed sicut parens et ejus amor erga unum alterumve a se genitum; aut non sicut lex Divina et ejus mandatum, ad omnes, sed sicut lex Divina et ejus mandatum ad paucos: quare una duplicitas est extensa et inseparata, altera est restricta et separata; et haec est duplicitas, illa autem unitas. Nam docetur, quod imputatio meriti Christi sit ex arbitraria electione, et quod his sit imputatio salutis, ita quod quidam adoptentur, et reliqui rejiciantur; quod foret, sicut Deus quosdam in sinum Abrahami elevaret, et quosdam sicut offas diabolo traderet; cum tamen veritas est, quod Dominus neminem rejiciat et tradat, sed quod homo se ipsum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church