True Christian Religion (Chadwick) n. 628

Previous Number Next Number See English 

628. [1] [II.] Quod Imputatio, quae est hodiernae Fidei, sit duplex; una Meriti Christi, et altera Salutis inde. In universa Ecclesia Christiana traditur, quod justificatio et inde salvatio fiat a Deo Patre per imputationem meriti Christi Filii sui, et quod imputatio fiat ex gratia quando et ubi vult, ita ex arbitrio; et quod illi, quibus meritum Christi imputatur, adoptentur in numerum filiorum Dei. Et quia duces ecclesiae non ultra imputationem illam promoverunt pedem, aut supra illam elevarunt mentem, ex statuta electione Dei ex arbitrio lapsi sunt in enormes et fanaticos errores, et tandem in detestabilem de praedestinatione, et quoque in abominabilem hanc, quod Deus non attendat ad facta vitae hominis, sed modo ad fidem interioribus mentis ejus inscriptam. Quapropter nisi aboletur error de imputatione, totum Christianismum invaderet atheismus, et tunc regnaret super illos "Rex abyssi, cujus nomen Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon" (Apoc. ix. 11): per "Abaddon" et "Apollyon" significatur perditor ecclesiae per falsa, et per "abyssum" ubi illa falsa sunt (videatur Apocalypsis Revel., n. 421, 440, 442): ex quibus patet, quod illud falsum et inde sequentia falsa in extensa serie sint, super quae perditor ille regnat; nam, ut supra dictum est, ex illa imputatione hodie universum systema theologicum pendet sicut longa catena ex unco fixo, et sicut homo cum omnibus suis membris a capite; et quia imputatio illa ubivis regnat, est sicut Esaias dicit "Exscindet Dominus ex Israele caput et caudam, ....honoratus est caput, et ..doctor mendacii cauda" (ix. 13, 14 [B.A. 14, 15]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church