True Christian Religion (Chadwick) n. 528

Previous Number Next Number See English 

528. [VI.] Quod actualis Paenitentia sit explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, supplicare ad dominum, et novam vitam inchoare. Quod paenitentia omnino agenda sit, et quod inde pendeat salus hominis, ex multis locis et evidentibus effatis Domini in Verbo, constat, e quibus haec in praesenti adducentur, Johannes praedicavit baptisma paenitentiae, et dixit, "Facite.. fluctus dignos paenitentiae" (Luc. iii. 3, 8; Marc. i. [1]4). "Incepit Jesus praedicare et dicere, Paeniteat vos" (Matth. iv. 17). "Et dixit, Quia appropinquavit regnum Dei, paenitentiam agite" (Marc. i. 14, 15): tum, "Nisi paenitentiam egeritis, omnes.. peribitis" (Luc. [2]xiii. 5). Jesus praecepit discipulis, quod oporteret "praedicari in nomine Ipsius paenitentiam et remissionem peccatorum omnibus gentibus" (Luc. xxiv. 47; Marc. vi. 12). Quare Petrus praedicavit paenitentiam et baptisma in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum (Act. ii. 38);

et quoque dixit, "Agite.. paenitentiam, et convertite vos, ut deleantur vobis peccata vestra" (Act. iii. 19). Paulus praedicavit "omnibus ubivis, ut paenitentiam agerent" (Act. xvii. 30). Paulus etiam "in Damasco, in Hierosolyma, per totam regionem Judaeae, et gentibus, annuntiavit, ut paenitentiam agerent, et converterent se ad Deum, ac ut digna paenitentia opera facerent" (Act. xxvi. 20). Et quoque "contestatus et Judaeis et Graecis paenitentiam ad Deum, et fidem in Dominum Jesum Christum" (Act. xx. 21). Dominus dixit ad Ecclesiam Ephesinam, "Habeo.. contra te, quod charitatem primam reliqueris,.... age paenitentiam... sin minus... emovebo candelabrum tuum e loco suo, si non paenitentiam egeris" (Apoc. ii. 2, 4, 5). Ad Ecclesiam in Pergamo, Novi opera tua, ....paenitentiam age" (Apoc. ii. [13,] 16). Ad Ecclesiam in Thyatiris, "Tradam illam.... in afflictionem, si non paenitentiam egerit ex operibus suis" (Apoc. ii. 19, 22, 23). Ad Ecclesiam Laodicensium, "Novi opera tua, ...zelum exerce, et age paenitentiam" (Apoc. iii. 15, 19). "Est gaudium in caelo super uno peccatore paenitentiam agente" (Luc. xv. 7). Praeter alibi. Ex his patet, quod paenitentia omnino agenda sit; sed qualis et quomodo, in sequentibus manifestabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church