True Christian Religion (Chadwick) n. 527

Previous Number Next Number See English 

527. At usque sunt aliqui qui non possunt se explorare, sicut infantes, pueri et puellae ante advectam aetatem dum suae intuitionis fiunt: pariter simplices, qui nullius reflexionis sunt tum etiam cuncti, quibus non timor Dei; et praeter hos aliqui aegroti animo et corpore: et insuper illi, qui confirmati ex doctrina justificationis per solam fidem imputativam meriti Christi, sibi persuaserunt, quod per explorationem et inde paenitentiam, aliquid hominis intraret, quod pessumdaret fidem, et sic salutem extra unicum suum focum ejiceret et projiceret. His et illis inservit modo confessio oralis; quae quod non sit paenitentia, supra in hoc capite ostensum est. [2.] Sed illi qui sciunt quid peccatum, et magis qui sciunt plura ex Verbo, et docent illa, et non explorant se, et inde nullum peccatum in se vident, assimilari possunt illis qui corradunt opes, et illas reponunt in scriniis et arculis, absque alio usu ex illis, quam ut spectentur et numerentur: et illis qui in thesauraria colligunt clenodia auri et argenti, et in cellariis occludunt illa, propter solum finem opulentiae: Qui similes sunt negotiatori, qui talentum suum recondidit sub terra, et qui minam suam in sudario (Matth. xxv. 25; Luc. xix. 20). Sunt etiam sicut durae viae et petrae, in quas semen cadit (Matth. xiii. 4[, 5]). Et quoque sicut ficus luxuriantes foliis, et non ferunt fructus (Marc. xi. [1]13). Suntque corda adamantina, quae non fiunt carnea (Sach. vii. 12). Sunt sicut perdices, "quae colligunt et non pariunt, faciunt divitias sed non cum judicio, in medio dierum suarum deserunt illas, et in postremitate sua fiunt stulti (Jerem. xvii. 11). Sunt sicut quinque virgines, quibus lampades et non oleum (Matth. xxv. 1-12) [3.] Illi qui ex Verbo hauriunt multa de charitate et de paenitentia, et sciunt praecepta in copia, et non vivunt secundum illa, comparari possunt cum voracibus, qui cibaria in frustis ingerunt in buccam, et non comminuta dentibus inferunt in ventrem; ubi indigesta morantur, et inde expressa inquinant chylum, et inducunt lentos morbos, a quibus tandem misere moriuntur. Tales quia sunt absque spirituali calore, utcunque in luce, vocari possunt hiemes, terrae frigidae, climata arctica, immo nives et glacies.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church