525. [V.] Quod cognitio peccati, et exploratio alicujus apud se, paenitentiam inchoet. Cognitio peccati nemini in Christiano orbe deesse potest; quisque enim ibi ab infantia instruitur quid malum, et a pueritia quid malum peccati. Hoc discunt omnes ephebi a parentibus et magistris, et quoque ex decalogo, qui est liber initialis omnibus intra Christianismum, et in progressu postea a praedicationibus in templis, et ab ininstructionibus in domibus; et in plenitudine e Verbo; et insuper a legibus justitiae civilibus, quae similia docent quae decalogus, et quae Verbum alibi. Nam malum peccati non aliud est, quam malum contra proximum; et malum contra proximum est etiam malum contra Deum, quod est peccatum. Sed cognitio peccati non facit quicquam, nisi homo exploret suae vitae acta, et videat num tale quid in occulto aut in manifesto fecerit; prius est omne id modo scientia, et tunc id quod concionator profert, est modo sonans quid in aure sinistra, e qua transit in dextram, et aufugit; et tandem fit illud duntaxat cogitativum et devotum pulmonare, et apud plures imaginarium et chimaericum: Sed aliter prorsus, si homo secundum cognitiones, quid peccatum, explorat se, et offendit aliquod apud se, et secum dicit, "Hoc malum est peccatum," et ex timore paenae aeternae abstinet ab illo. Tunc primum praedicatio instructiva et oratoria in templis recipitur utraque aure, et infertur in cor, et homo ex pagano fit Christianus.