True Christian Religion (Chadwick) n. 524

Previous Number Next Number See English 

524. Sed haec illustrabuntur per comparationes; cum peccatis retentis apud hominem impaenitentem, cum variis morbis apud illum, quibus nisi applicantur medicinae, et per has auferuntur maligna, homo moritur; imprimis cum morbo gangraena vocato qui nisi in tempore sanatur, circum spargit se, et letum non [1]evitabile inducit. Similiter cum apostematibus et abscessibus, nisi solvuntur et aperiunter inde enim empyemata seu collectiones puris se effusurae in vicina, et inde in annexa viscera, et demum in cor, unde mors. [2.] Comparari etiam potest cum tigribus, pardis, leonibus, lupis et vulpibus, quae nisi teneantur in caveis, aut vinciantur catenis vel funibus, invaderent gregem et armentum, ut vulpis gallinas, ac trucidarent: et quoque cum serpentibus venenatis, qui nisi compressi tenerentur paxillis, aut illis dentes auferrentur, homini lethiferos ictus infligerent; totus grex, si relinqueretur in campis, ubi sunt toxicatae herbae, periret, nisi a pastore in pascua innocua abduceretur. Periret etiam bombyx, et sic omne sericum, nisi alieni vermes ex foliis ejus arboris excuterentur. [3.] Comparari etiam potest cum frumentis in hordeis aut domibus, quae mucilenta et rancida et sic inutilia redderentur, si aeri non daretur copia intermeandi, et damna tollendi. Ignis nisi in primo limine extingueretur, totam urbem aut silvam depopularetur. Hortus tribulis, carduis et sentibus totus occuparetur, nisi eradicantur. Hortorum magistri sciunt, [1]quod arbor a semine et radice mala inferat succos suos malos in caudicem arboris bonae insitae aut inoculatae, et quod succi mali, qui subintrant, vertantur in succos bonos, et producant fructus utiles; simile fit homini per remotionem mali media paenitentia, per hanc enim homo inseritur Domino sicut ramus viti, et fert fructus bonos (Joh. xv. 4-6.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church