512. [II.] Quod contritio, de qua hodie dicitur quod praecedat Fidem, et quam sequitur Consolatio Evangelii, non sit Paenitentia. In Christiano Reformato orbe traditur quaedam species anxietatis, doloris, et terroris, quam vocant Contritionem, quae apud regenerandos praecedit illorum fidem, et quam sequitur consolatio Evangelii. Dicunt quod contritio illa apud eos exoriatur ex timore pro justa ira Dei, et inde aeterna damnatione, cuivis ex peccato Adami et inde proclivitate ad mala inhaerente; et quod absque illa contritione, fides, quae est imputativa meriti et justitiae Domini Salvatoris, non donetur; et quod illi, qui hanc fidem adepti sunt, consolationem Evangelii recipiant, quae est, quod justificentur, hoc est, innoventur, regenerentur et sanctificentur, absque ulla illorum cooperatione; et quod sic a damnatione transferantur in aeternam benedictionem, quae est vita aeterna. Sed de Contritione hac expendendum est: 1. Num sit paenitentia. 2. Num sit alicujus momenti. 3. Num detur.