511. Quod apud hominem non prius ecclesia sit, quam postquam apud illum remota sunt peccata, quisque potest ex ratione concludere, et haec potest illustrari per has comparationes :- Quis potest in campos aut silvas, in quibus sunt ferae omnis generis, introducere oves, haedos et agnos, antequam feras expulerit? Et quis potest aliquam terram, spinis, sentibus et urticis obsitam praeparare in hortum priusquam illas noxas exstirpaverit? Quis potest in urbem ab hostibus possessam inferre formam administrationis justitiae ex judicio, et civitatem condere, priusquam hostes ejecerit? Simile est cum malis apud hominem, quae sunt sicut ferae, sicut sentes et spinae, et sicut hostes, cum quibus ecclesia non cohabitare potest plus quam quis potest habitare in bestiario ubi sunt tigrides et leopardi; nec plus quam quis potest cubare in lecto, cui herbae toxicatae sunt substratae, ac pulvinaribus insertae; neque plus quam quis potest noctu dormire in templo, sub cujus pavimento sunt sepulcra in quibus cadavera. Numne illum ibi spectra sicut furiae infestarent?