True Christian Religion (Chadwick) n. 507

Previous Number Next Number See English 

507. Quintum Memorabile :- Eram in sermone cum angelis, et denique de concupiscentia mali, in qua quisque homo est ex nativitate. Dixit unus quod in mundo ubi est, appareant illi qui in concupiscentia sunt, "Nobis angelis sicut fatui, sed illi sibi ipsis tunc sicut summe sapientes; quapropter ut ex fatuitate sua extrahantur, per vices remittuntur in illam, et per vices in rationale, quod apud illos in externis est; et in hoc statu vident, agnoscunt et confitentur insaniam suam: at usque e statu rationali suo in statum insanum suum discupiunt, et quoque se in hunc immittunt, sicut a coacto et injucundo in liberum et jucundum; ita concupiscentia interius oblectat illos, et non intelligentia. [2.] Sunt tres amores universales, ex quibus a Creatione conflatus est omnis homo; amor proximi. qui etiam est amor faciendi usus. hic amor est spiritualis; amor mundi, qui etiam est amor possidendi opes. hic amor est materialis; ac amor sui, qui etiam est amor imperandi super alios, et hic amor est corporeus. Homo est vere homo, dum amor proximi seu amor faciendi usus facit caput, et amor mundi seu amor possidendi opes facit pectus et ventrem, ac amor sui seu amor imperandi facit pedes et plantas eorum: at si amor mundi facit caput, homo non est homo aliter quam sicut gibbosus; at si amor sui facit caput, non est sicut homo stans super pedibus, sed sicut super palmis manuum capite deorsum et clunibus sursum. [3.] Quando amor faciendi usus facit caput, ac reliqui duo amores faciunt ordine corpus et pedes, apparet ille homo in caelo facie angelica, cum pulchra iride circum caput; at si amor mundi seu opum facit caput, apparet ille e caelo facie pallida sicut mortui cum circulo flavo circum caput; si vero amor sui seu imperandi super alios facit caput, apparet ille e caelo facie ignitim furva, cum circulo albo circum caput. Ad haec quaesivi, "Quid repraesentant circuli circum capita?" Respondebant, "Repraesentant intelligentiam; circulus albus, circum caput faciei ignitim furvae, repraesentat quod intelligentia ejus in externis sit, sive circum illum, at insania in internis seu in illo: etiam homo, qui talis, sapit cum in corpore est, at insanit, dum in spiritu; et nullus homo sapit spiritu, nisi a Domino, quod fit cum denuo ab Ipso generatur et creatur. [4.] His dictis aperiebatur terra ad sinistrum, et per aperturam vidi assurgentem diabolum facie ignitim furva cum circulo albo circum caput; et sciscitavi, "Quis es?" Dixit, "Sum Lucifer filius aurorae, et quia similem me feci Altissimo, dejectus sum, sicut describor Esai. xiv." At non fuit ille Lucifer, sed credidit se esse illum. Et dixi, "Cum dejectus es, quomodo potes resurgere ex inferno?" Et respondit, "Sum ibi diabolus, at hic sum angelus lucis: videsne caput meum cingulo albo cinctum? et quoque, si vis, videbis, quod sim moralis inter morales, ac rationalis inter rationales, immo spiritualis inter spirituales; potui etiam concionari." Quaesivi, "Quomodo concionatus es?" Dixit, "Contra defraudatores, contra adulteros, et contra omnes amores infernales, immo tunc me Luciferum vocavi diabolum, et pejeravi contra me illum, et propterea laudibus evectus sum ad caelum; inde est quod vocatus sim filius aurorae; et quod ipse miratus sum, cum super pulpito eram, non cogitavi aliter quam quod recte et rite loquerer; sed causa mihi detecta est, haec, quia in externis tui, et haec tunc separata fuerunt ab internis meis; et tametsi hoc mihi detectum est, usque non potui immutare me, quia supra Altissimum me evexi, et contra Illum me extuli." [5.] Dein quaesivi, "Quomodo potuisti ita loqui, cum es ipse defraudator, et ipse adulter?" Respondit, "Sum alius dum in externis seu in corpore sum, et alius dum in internis seu in spiritu: in corpore sum angelus, sed in spiritu diabolus; in corpore enim sum in intellectu, in spiritu autem sum in voluntate, ac intellectus me fert sursum, at voluntas me fert deorsum; et dum in intellectu sum, cingulum album circumvelat caput meum, at dum intellectus se prorsus emancipat voluntati, et fit ejus, quae est sors nostra ultima, tunc nigrescit cingulum, ac disparatur; quo facto, non possum amplius in lucem hanc ascendere." Sed subito, ut vidit angelos apud me, inflammatus est facie et Voce, et factus est niger, etiam quoad cingulum circum caput; et per aperturam, per quam surrexit, delapsus est in infernum. Adstantes ex illis visis et auditis fecerunt hoc conclusum, quod homo talis sit qualis est ejus voluntas, et non qualis est ejus intellectus, quoniam voluntas intellectum facile aufert in suas partes, et emancipat. [6.] Tunc quaesivi angelos, "Unde rationalitas est diabolis?" Et dicebant, "Est ex gloria amoris sui; nam amor sui circumcingitur gloria, est enim haec splendor ignis ejus, et gloria illa elevat intellectum paene in lucem caeli; nam intellectus apud unumquemvis hominem elevabilis est secundum cognitiones, sed non voluntas nisi per vitam secundum ecclesiae et rationis vera; inde est, quod ipsi athei, qui in gloria famae ex amore sui sunt, et inde in fastu propriae intelligentiae, gaudeant rationalitate sublimiore quam multi alii; sed tunc cum in cogitatione intellectus sunt, non autem cum in amore voluntatis, et amor voluntatis possidet internum hominem, at cogitatio intellectus externum." Porro dixit angelus causam, cur homo conflatus est ex tribus amoribus, videlicet ex amore usus, ex amore mundi, et ex amore sui: causa est, ut homo cogitet a Deo, tametsi prorsus ut ex se. Dixit, quod suprema in hominis mente versa sint sursum ad Deum, media ibi extrorsum ad mundum, ac infima ibi deorsum in corpus; et quia haec versa sunt deorsum, cogitat homo prorsus ut ex se, cum tamen a Deo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church