True Christian Religion (Chadwick) n. 501

Previous Number Next Number See English 

501. Quaeritur hodie, cur non miracula fiunt quem admodum olim; nam creditur, quod si fierent, quisque corde agnosceret. Sed quod hodie non fiant sicut prius, est causa, quia miracula cogunt, et auferunt liberum arbitrium in spiritualibus, et hominem a spirituali faciunt naturalem. (1)Omnis in Christiano orbe post adventum Domini potest spiritualis fieri; et spiritualis fit unice ab Ipso per Verbum, et facultas ad hoc periret, si homo per miracula adduceretur ad credendum; quoniam haec, ut supra dictum est, cogunt et auferunt ei liberum arbitrium in spiritualibus, et omne coactum in talibus se infert in naturalem hominem, et occludit sicut ostio spiritualem, qui vere est internus homo, et orbat hunc omni potentia videndi aliquod verum in luce; quare postea de spiritualibus ratiocinaretur ex solo naturali homine, qui omne vere spirituale videt inverse. [2.] Quod autem ante adventum Domini facta sint miracula, fuit causa, quia tunc homines ecclesiae erant naturales, quibus spiritualia, quae sunt internae ecclesiae, non potuerunt aperiri; nam si aperirentur, profanavissent illa; quare etiam omnis cultus illorum consistebat in ritualibus, quae repraesentabant et significabant interna ecclesiae, et hi non potuerunt adduci ad illa rite obeunda, quam per miracula: et quod ne quidem per miracula, quia repraesentativis illis inerat internum spirituale, patet a filiis Israelis in deserto, qui tametsi tot miracula viderunt in Aegypto, et postea maximum illud super monte Sinai, usque post mensem dierum absente Mose, saltaverunt circum vitulum aureum, ac vociferati quod ille eduxerit illos ex Aegypto. Consimilia facta sunt ab illis in terra Canaan, tametsi viderunt excellentia miracula per Eliam et Elisaeum facta, et demum ipsa Divina a Domino. [3.] Miracula non fiunt hodie, imprimis propter hanc causam, quia ecclesia omne liberum arbitrium homini adempsit; et hoc adempsit per hoc, quod sanciverit, quod homo prorsus nihil conferre possit ad accipiendum fidem, nec quicquam ad conversionem, et in genere ad salutem (videatur supra, n. 464). Homo qui haec credit, fit plus et plus naturalis; et naturalis homo, ut supra dictum est, omne spirituale spectat inverse, et inde cogitat contra illud. Regio superior mentis hominis, ubi liberum arbitrium in spiritualibus primario residet, occluderetur; et spiritualia, quae per miracula quasi confirmata sunt, regionem inferiorem mentis, quae mere naturalis est, occuparent, remanentibus sic supra hanc falsis de fide, conversione et salute: inde fieret, quod satanae habitarent supra, ac angeli infra, sicut vultures super gallinis. Inde post aliquod tempus satanae rumperent repagulum, et cum furore erumperent in spiritualia, quae infra locum sortita sunt, et illa non modo negarent, sed etiam blasphemarent et profanarent. Inde sors hominis posterior multo pejor priori fieret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church