True Christian Religion (Chadwick) n. 500

Previous Number Next Number See English 

500. [XI.] QUOD SI HOMINIBUS NON FORET LIBERUM ARBITRIUM IN SPIRITUALIBUS, POTUISSENT OMNES IN UNIVERSO TERRARUM ORBE INTRA UNUM DIEM ADDUCI AD CREDENDUM IN DOMINUM; SED QUOD HOC NON FIERI POSSIT, EX CAUSA QUIA ID QUOD NON EX LIBERO ARBITRIO RECIPITUR AB HOMINE, NON MANEAT.

Quod Deus absque dato hominibus libero arbitrio in spiritualibus posset omnes in universo terrarum orbe intra unum diem adducere ad credendum in Se, sequitur ut verum ex non intellecta omnipotentia Divina. Illi qui omnipotentiam Divinam non intelligunt, opinari possunt, vel quod non sit ordo, vel quod Deus possit facere aeque contra ordinem, ac secundum illum; cum tamen absque ordine nulla creatio dabilis fuit. Primarium ordinis est, ut homo sit imago Dei; proinde ut perficiatur amore et sapientia, et sic plus et plus fiat illa. Hoc Deus operatur continue apud hominem; sed absque libero arbitrio in spiritualibus, per quod homo se possit convertere ad Deum, et se vicissim conjungere Ipsi, frustraneum, quia impossibile, foret: nam ordo est, ex quo et secundum quem totus mundus cum omnibus et singulis ejus creatus est; et quia ex illo et secundum illum omnis creatio facta est, ideo Deus vocatur ipse Ordo; quare idem est, sive dixeris facere contra Divinum ordinem, sive dixeris facere contra Deum; immo Ipse Deus non potest facere contra Divinum suum ordinem, siquidem hoc foret facere contra Se Ipsum; quare ducit omnem hominem secundum Se illum, et errantes et elapsos in illum, ac resistentes ad illum. Si homo potuisset creari absque libero arbitrio in spiritualibus, quid tunc omnipotenti Deo facilius foret, quam omnes in universo terrarum orbe adducere ad credendum in Dominum? Numne potuisset cuivis inferre hanc fidem, tam immediate quam mediate? immediate per absolutam suam potentiam, et irresistibilem ejus operationem, quae continua est, ut homo salvetur; aut mediate per cruciatus conscientiae ejus injectos, per letiferas corporis convulsiones, et graves minas mortis, si non recipit; ac insuper per apertionem inferni, et inde praesentiam diabolorum tenentium in manibus terrificas faces, aut per evocationem mortuorum, quos cognoverant, inde, sub imagine terribilium spectrorum. Sed his respondetur ex verbis Abrahami ad divitem in inferno, Si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis e mortuis resurrexerit, persuadebuntur (Luc. xvi. 31).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church