479. [V] QUOD EX PERMISSIONE MALI, IN QUA CUJUSVIS INTERNUS HOMO EST, EVIDENTER PATEAT, QUOD HOMINI LIBERUM ARBITRIUM IN SPIRITUALIBUS SIT.
Quod homini liberum arbitrium in spiritualibus sit, primum confirmandum est ex communibus, et postea ex particularibus, quae unusquisque ad primum auditum agnoscet. Communia sunt haec: (1.)Quod {1}sapientissimi hominum, Adamus et ejus uxor, se passi sint a serpente seduci. (2.)Quod primus eorum filius Cainus occiderit fratrem suum Abelem, et Jehovah Deus non abduxerit illos loquendo cum illis, sed modo post facta maledicendo. (3.)Quod gens Israelitica in deserto coluerit vitulum aureum, cum tamen Jehovah hoc vidit e monte Sinai, et non praecavit. (4.)Quod David numeraverit populum, et propterea immissa sit pestis, e qua tot millia hominum perierunt; et quod Deus non ante, sed post factum ad illum miserit Gadem prophetam, et denuntiaverit poenam. (5.)Quod Salomoni permissum fuerit instaurare cultus idololatricos. (6.)Et multis regibus post illum profanare templum, et sancta {1}ecclesiae: et demum quod genti isti permissum sit crucifigere Dominum. [(7.)]Quod permissum sit Mahumedi instaurare religiosum in pluribus non conforme Scripturae Sacrae. (8.)Quod religio Christiana in plures sectas divisa sit, et quaevis in haereses. (9.)Quod in Christianismo tot impii sint, et quoque gloriationes ex impietatibus, ut et machinationes et doli, etiam contra pios, justos et sinceros. (10.)Quod injustitia quandoque triumphet super justitiam in judiciis et negotiis. (11.)Quod etiam impii ad honores evehantur, ac fiant magnates et primates. (12.)Quod permittantur bella, et tunc tot hominum neces, et tot urbium, gentium et familiarum depraedationes, praeter plura. Num quis talia potest aliunde deducere quam ex libero arbitrio apud unumquemvis hominem? Permissio in toto terrarum orbe nota, non ex alia origine est. Quod leges permissionis etiam sint leges Divinae Providentiae, videatur in opere De Divina Providentia (Amstelodami an. {2}1764 impresso, n. 234-274), ubi supra allata etiam explicata sunt.