True Christian Religion (Chadwick) n. 478

Previous Number Next Number See English 

478. Sed aequilibrium hoc spirituale, quod est liberum arbitrium, illustrari potest per aequilibria naturalia. Est sicut aequilibrium hominis circum corpus aut ad brachia ligati inter binos viros ejusdem roboris, quorum unus trahit hominem medium ad dextrum, et alter ad sinistrum; quod tunc homo medius possit libere se huc illuc sicut non aliqua vi actus vertere; et si confert se ad dextrum, trahit virum ad sinistrum cum violentia ad se, usque ut vir a sinistro cadat in terram. Similiter si aliquis etiam imbellis ligatus foret inter tres viros a dextro, et totidem a sinistro ejusdem potentiae; similiter si inter camelos aut equos. [2] Aequilibrium spirituale, quod est liberum arbitrium, comparari potest cum bilance, in cujus unaquavis scala posita sunt pondera aequilibrantia; si tunc parum addatur scalae unius lateris, axis trutinae supra vibrat se. Simile etiam est cum vecte, aut cum magna trabe posita super hypomochlio suo. Omnia et singula quae intra hominem sunt, sicut cor, pulmo, ventriculus, hepar, pancreas, lien, intestina, et reliqua, in tali aequilibrio sunt; inde est quod unumquodvis in summa quiete possit suas functiones obire. Similiter omnes musculi, absque tali horum aequilibrio cessaret omnis actio et reactio, et homo non amplius ageret hominem. Cum itaque omnia quae in corpore sunt in tali aequilibrio sunt, etiam omnia quae in cerebro, in simili sunt, consequenter omnia quae in mente ibi; quae se referunt ad voluntatem et intellectum. [3] Est quoque liberum bestiis, avibus, piscibus et insectis; sed hae feruntur a sensibus sui corporis, suggerente appetitu ac voluptate. His non absimilis esset homo, si ei liberum faciendi foret sicut est liberum cogitandi; hic quoque ferretur modo a sensibus sui corporis suggerente concupiscentia et voluptate. Aliter qui spiritualia ecclesiae haurit, et liberum suum arbitrium per illa coercet; is a Domino a concupiscentiis et malis voluptatibus, et harum aviditatibus connatis abducitur, ac bonum affectat, et malum aversatur. Hic tunc propius ad orientem et simul ad meridiem in spirituali mundo a Domino transfertur, et in Liberum caeleste, quod vere est liberum, immittitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church