True Christian Religion (Chadwick) n. 457

Previous Number Next Number See English 

457. Aliter apud illos, qui in solo cultu Dei sunt, et non simul in bonis operibus ex charitate; hi sunt similes illis qui discindunt foedus: adhuc aliter apud illos qui dividunt Deum in tres, et unumquemvis separatim colunt: adhuc aliter apud illos, qui Deum non in Humano suo adeunt; hi sunt, Qui non ingrediuntur per januam, sed ascendunt aliunde (Joh. x. [1,]9);

et adhuc aliter apud illos qui Divinitatem Domini ex confirmatione negant. Apud hos et illos non est conjunctio cum Deo, et inde non salvatio; et charitas illorum non est alia quam spuria, et haec non conjungit a facie, sed a latere, aut a tergo. [2.] Quomodo conjunctio fit, etiam paucis dicetur. Deus influit apud omnem hominem cum agnitione Ipsius in cognitiones de Ipso, et simul influit cum amore suo erga homines: homo qui recipit modo prius et non posterius, is recipit influxum illum in intellectu et non in voluntate; et manet in cognitionibus absque interiore agnitione Dei, et ejus status est sicut horti tempore hiemis. At homo qui recipit et prius et posterius, is recipit influxum in voluntate et inde intellectu, ita tota mente; et ei est interior agnitio Dei, quae cognitiones de Deo apud illum vivificat; hujus status est sicut horti tempore veris. [3.] Quod conjunctio fiat per charitatem, est causa, quia Deus amat unumquemvis hominem; et quia ei benefacere non potest immediate, sed per homines mediate, ideo iis inspirat suum amorem, sicut inspirat parentibus amorem erga liberos; et homo qui illum recipit, conjungitur Deo, et amat proximum ex amore Dei; apud hunc est amor Dei intus in amore hominis erga proximum, qui operatur velle [1]et posse apud illum. [4.] Et quia homo nihil boni facit, nisi ei appareat sicut posse, velle, et facere, sint a se, ideo hoc datum est ei; et cum id facit ex libero ut a se, ei imputatur illud, et acceptatur ut reciprocum, per quod fit conjunctio. Et hoc se habet sicut activum et passivum, et hujus cooperatio, quod fit ex activo in passivo; et hoc se habet sicut voluntas in actionibus et cogitatio in loquelis, et animae ab intimo operantis in utramque; et se habet sicut conatus in motu; et quoque sicut prolificum seminis, quod ab interiori agit in succis, per quos crescit arbor usque ad fructus, et per fructus producit nova semina: et se habet sicut lux in lapidibus pretiosis, quae secundum texturas partium reflectitur; unde varii colores, sicut forent lapidum, cum tamen sunt lucis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church