True Christian Religion (Chadwick) n. 456

Previous Number Next Number See English 

456. XVIII. DE CONJUNCTIONE AMORIS IN DEUM, ET AMORIS ERGA PROXIMUM.

Notum est, quod Lex e monte Sinai promulgata, inscripta sit binis tabulis, et quod una harum sit de Deo, et altera de hominibus; et quod illae in manu Mosis una tabula fuerint, a cujus parte dextra fuit scriptum de Deo, et a sinistra de hominibus; et quod sic oblata oculis hominum scriptura utriusque partis simul conspiceretur, ita fuit una pars in conspectu alterius, sicut Jehovae loquentis cum Mose et Mosis cum Jehovah facie ad faciem, ut legitur. Hoc ideo factum est, ut tabulae sic unitae repraesentarent conjunctionem Dei cum hominibus, et reciprocam hominum cum Deo; propter quam causam Lex inscripta vocabatur Foedus et Testimonium; foedus significat conjunctionem, et testimonium vitam secundum pacta. Ex binis his tabulis ita unitis videri potest conjunctio amoris in Deum, et amoris erga proximum. Prima tabula involvit omnia quae amoris in Deum sunt, quae primario sunt, quod oporteat agnoscere unum Deum, Divinitatem Humani Ipsius, et sanctitatem Verbi, et quod colendus sit per sancta quae procedunt ab Ipso. Quod haec tabula involvat illa, constat ex illis, quae in capite quinto super decalogi praecepta commentata sunt. Secunda tabula involvit omnia illa quae amoris erga proximum sunt; quinque priora ejus praecepta illa quae facti sunt, et vocantur opera; et duo posteriora illa quae voluntatis sunt, ita illa quae charitatis sunt in sua origine: in his enim dicitur "Non concupisces," et cum homo non concupiscit illa quae proximi sunt, tunc bene illi vult. Quod Decem Praecepta Decalogi contineant omnia quae amoris in Deum sunt, et omnia quae amoris erga proximum sunt, videatur supra (n. 329-331); ubi etiam ostensum est quod conjunctio utriusque tabulae sit apud illos qui in charitate sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church