428. Qui a nativitate miserabundi sunt, et misericordias suas naturales non faciunt spirituales, per quod faciant [2]illas ex genuina charitate, illi credunt quod charitas sit dare cuivis pauperi, et opitulari cuivis indigenti, et non prius inquirunt, num pauper et indigens ille sit bonus aut malus; dicunt enim quod hoc non necessum sit, quoniam Deus spectat solum ad opem et eleemosynam. Sed hi post mortem probe discernuntur et separantur ab illis qui charitatis beneficia fecerunt ex prudentia; nam illi qui ex caeca illa charitatis idea fecerunt illa, tunc benefaciunt aeque malis ac bonis; et mali per illa faciunt mala, et per haec laedunt bonos; quare benefactores illi in causa laesionis bonorum etiam sunt. Nam malefico benefacere, est sicut dare panem diabolo, quem vertit in venenum; nam omnis panis in manu diaboli est venenum, et si non est, vertit illum in id, quod facit per benefacta allicere ad mala: et est sicut porrigere inimico ensem, quo aliquem necet: et est sicut homini lupo tradere baculum pastoritium, ut ducat oves in pascua, cum tamen postquam adeptus est illum, abigit oves a pascuis in deserta, et ibi mactat illas: et est sicut praefecturam dare latroni, qui modo animum intendit et invigilat praedae, secundum cujus opimitatem et copiam dispensat jura, et facit judicia.