True Christian Religion (Chadwick) n. 427

Previous Number Next Number See English 

427. Quod beneficia illa hodie credantur propria charitatis facta, quae in Verbo intelliguntur per bona opera, est causa, quia charitas multoties in Verbo per dare pauperibus, opem ferre egenis, prospicere viduis et pupillis, describitur. Sed hactenus ignoratum est, quod Verbum in littera nominet solum talia, quae externa, immo quae extrema cultus sunt, et quod spiritualia, quae interna, per illa intelligantur, de qua re videatur supra in capite De Scriptura Sacra (n. [1]193-209). Ex quibus patet, quod per nominatos pauperes, egenos, viduas, pupillos, non illi ibi intelligantur, sed spiritualiter tales; quod per "pauperes" intelligantur qui non in cognitionibus veri et boni sunt, videatur Apocalypsis Revelata (n. 209): quod per "viduas" illi qui absque veris sunt, et usque desiderant vera (n. 764); et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church