424. Sunt multi, qui in sua functione juste et fideliter agunt, et tametsi charitatis opera sic praestant, usque non aliquam charitatem in se possident. Sed hi sunt apud quos praedominatur amor sui et mundi, et non amor caeli; et si forte hic adest, est sub illo sicut servus sub suo Domino, ac sicut gregarius miles sub praefecto, et est sicut janitor stans in porta.