421. Ex his videri potest, quomodo intelligendum est quod charitas et bona opera distincta sint sicut bene velle et bene facere; videlicet, quod formaliter distincta sint, sicut mens quae cogitat et vult, et sicut corpus per quod mens loquitur et agit; at quod essentialiter distincta sint, quia ipsa mens est distincta, quae quod interior ejus regia sit spiritualis, et exterior naturalis, supra dictum est. Quare si opera procedunt ex mente spirituali, procedunt ex ejus bene velle, quod est charitas; [1]at vero si ex mente naturali, procedunt ex bene velle quod non est charitas: tametsi apparere potest tanquam charitas in forma externa, et tamen usque non est charitas in forma interna; et charitas in sola forma externa, quidem speciem charitatis praefert, sed non essentiam charitatis possidet. Hoc illustrari potest per comparationem cum seminibus in terra. Ex unoquovis semine enascitur virgultum tam utile quam inutile secundum quale seminis. Similiter semen spirituale, quod est verum ecclesiae ex Verbo. Ex hoc formatur doctrina, utilis si ex genuinis veris, inutilis si ex falsificatis. Consimiliter itaque charitas ex bene velle, sive velle bene sit propter se et mundum, sive sit propter proximum in stricto aut lato sensu; si propter se et mundum, est charitas spuria, si autem propter proximum, est charitas genuina. Sed plura de his videantur in capite De Fide, in specie in articulo ubi ostensum, Quod Charitas sit bene velle, et quod Bona Opera sint benefacere ex bene velle (n. [2]374): et Quod Charitas et Fides sint modo res mentales et caducae, nisi dum fieri potest, determinentur in Opera, et in illis coexistant (n. 375, 376).