True Christian Religion (Chadwick) n. 420

Previous Number Next Number See English 

420. [VII.] Quod charitas et bona opera sint duo distincta, sicut bene velle et bene facere.

Apud unumquemvis hominem est internum et externum. Internum ejus est quod vocatur internus homo et externum quod vocatur externus homo. Sed qui non scit quid homo internus et externus, potest credere quod homo internus sit qui cogitat et vult, et externus qui loquitur et agit. Haec quidem sunt externi hominis et illa interni; sed usque non essentialiter faciunt externum et internum hominem. Mens hominis est quidem in communi perceptione internus homo: sed ipsa mens est divisa in duas regiones; una regio, quae est superior et interior, est spiritualis, altera quae est inferior et exterior est naturalis. Mens spiritualis spectat principaliter in mundum spiritualem, et pro objectis habet illa, quae ibi sunt, sive sint talia quae in caelo, sive talia quae in inferno ; utrumque enim in mundo spirituali est. Mens autem naturalis spectat principaliter in mundum naturalem, et pro objectis habet illa quae ibi sunt, sive bona sint sive mala. Omnis actio et loquela hominis procedit ex regione inferiore mentis directe, et ex regione superiore ejus indirecte; quoniam regio mentis inferior est propior sensibus corporis, et regio superior est remotior ab illis. Haec divisio mentis est apud hominem, quia creatus est ut sit spiritualis et simul naturalis, et sic homo et non bestia. Ex his patet, quod homo qui spectat mundum et se primario, sit externus homo, quia naturalis non modo corpore sed etiam mente; et quod homo qui spectat ad illa quae caeli et ecclesiae sunt primario, sit internus homo, quia spiritualis et mente et corpore. Quod etiam corpore, est quia ejus actiones et loquelae procedunt a mente superiore quae est spiritualis per mentem inferiorem quae est naturalis. Notum enim est, quod e corpore procedant effectus, et e mente causae quae illos producunt, et quod causa sit omne in effectu. Quod mens humana ita divisa sit, patet evidenter ex eo quod homo possit agere simulatorem, assentatorem, hypocritam, ac histrionem; et quod possit annuere alterius dictis, et tamen ridere ad illa: hoc facit ex mente superiore, illud autem ex inferiore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church