True Christian Religion (Chadwick) n. 417

Previous Number Next Number See English 

417. [VI.] Quod amare proximum in se spectatum non sit amare personam, sed bonum quod in persona est.

Quis non novit, quod homo non sit homo ex humana facie et ex humano corpore, sed ex sapientia intellectus et ex bonitate voluntatis ejus? Ascendens qualitas horum facit ut sit plus homo. Homo cum nascitur est brutum plus quam ullum animal, at fit homo per instructiones, quae sicut recipiuntur, formatur mens ejus, ex qua et secundum quam homo est homo. Dantur bestiae, quarum facies assimilantur humanis; sed illae nulla facultate intelligendi et ex intellectu aliquid agendi gaudent, sed agunt ex instinctu, quem amor illarum naturalis excitat. Discrimen est, quod bestia affectiones amoris sui sonet, at homo illas illatas cogitationi loquatur; tum quod bestia prono vultu spectet terram, homo autem erecta facie Caelum undequaque: ex quibus concludi potest, quod homo tantum sit homo, quantum ex ratione sana loquitur, et spectat commorationem suam in caelo; et quod tantum non sit homo, quantum ex ratione perversa loquitur, et spectat commorationem suam solum in mundo. Sed usque hi sunt homines, verum non actu sed potentia; unusquisque enim homo gaudet potentia intelligendi vera et volendi bona; sed quantum non vult facere bona [1]et intelligere vera, tantum in externis potest simulare hominem, ac agere ejus simiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church