416. Quod regnum Domini sit proximus, qui in supremo gradu amandus est, est causa, quia per regnum Domini intelligitur ecclesia in toto terrarum orbe, quae communio sanctorum vocatur, et quoque intelligitur caelum: quare qui regnum Domini amat, is amat omnes in universo mundo, qui Dominum agnoscunt, ac fidem in Ipsum, et charitatem erga proximum habent, et quoque amat omnes in caelo. Illi qui amant regnum Domini, amant Dominum super omnia; proinde prae reliquis in amore in Deum sunt; nam ecclesia in caelis et in terris est Corpus Domini, sunt enim in Domino et Dominus in illis. Est itaque amor erga regnum Domini amor erga proximum in sua plenitudine; illi enim qui amant regnum Domini, non modo amant Dominum super omnia, sed etiam amant proximum ut se ipsum; nam amor in Dominum est amor universalis, et inde est in omnibus et singulis Vitae spiritualis, et quoque in omnibus et singulis vitae naturalis; residet enim ille amor in supremis apud hominem, ac suprema influunt in inferiora, ac vivificant illa, sicut voluntas in omnia intentionis et inde actionis, ac intellectus in omnia cogitationis et inde sermonis: quare dicit Dominus, "Quaerite primum regnum [1]Dei et ejus justitiam, tunc omnia adjicientur vobis" (Matth. vi. 33). Quod regnum caelorum sit regnum Domini, constat ex his apud Danielem, "Ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis veniens fuit;.... et Huic datum est dominium, gloria, et regnum, ac omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent: dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (vii. 13, 14).