True Christian Religion (Chadwick) n. 313

Previous Number Next Number See English 

313. SEXTUM PRAECEPTUM. "Non Moechaberis." In sensu naturali, per hoc praeceptum intelligitur non modo moechari, sed etiam obscena velle et facere, et inde lasciva cogitare et loqui. Quod modo concupiscere sit moechari, constat ex his Domini verbis, "Audivistis quod a veteribus dictum, Non moechaberis; Ego vero dico vobis, quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo" (Matth. v. 27, 28):

causa est, quia concupiscentia fit sicut factum, dum in voluntate est, nam in intellectum modo intrat illecebra, at in voluntatem intentio, ac intentio concupiscentiae est factum. Sed plura de his videantur in opere De Amore Conjugiali, et de Amore Scortatorio (Amstelodami, an. 1768 edito), in quo actum est, De Oppositione [Amoris scortatorii et] Amoris conjugialis (n. 423-433); De Fornicatione (n. 444-460); De Adulteriis et illorum generibus et gradibus (n. [1]478-499); De Libidine Deflorationis (n. 501-505); De Libidine Varietatum (n. 506-510); De Libidine Violationis (n. 511, 512); De Libidine seducendi Innocentias (n. 513, 514); De Imputatione utriusque Amoris, scortatorii et conjugialis (n. 523-531). Haec omnia intelliguntur per hoc praeceptum in naturali sensu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church