True Christian Religion (Chadwick) n. 312

Previous Number Next Number See English 

312. Quale est internum hominis, nisi a Domino reformetur, patuit mihi ex diabolis et satanis in inferno; hi enim continue in animo gerunt occidere Dominum; et quia hoc non possunt, in conatu sunt occidendi illos qui Domino addicti sunt; sed quia hoc non possunt sicut homines in mundo, aggrediuntur omni nisu perdendi animas illorum, hoc est, destruendi fidem et charitatem apud illos. Ipsa odia et vindictae apud illos apparent sicut ignes furvi, et sicut ignes candidi; odia sicut ignes furvi, et vindictae sicut ignes candidi; atqui non sunt ignes, sed apparentiae. Saevitiae cordis illorum quandoque visuntur super illos in aere sicut dimicationes cum angelis, et sicut horum caedes et strages; sunt illorum irae et odia contra caelum, ex quibus dira talia ludibria exsurgunt. Insuper iidem e longinquo apparent sicut ferae omnis generis, sicut tigrides, pardi, lupi, vulpes, canes, crocodili, et sicut omnis generis serpentes; et quando vident in formis repraesentativis bestias mites, has in phantasia aggrediuntur et conantur trucidare. In conspectum meum venerunt sicut dracones stantes juxta mulieres apud quas erant infantes, quos conabantur sicut devorare, secundum illa quae in Apocalypsi (xii.) memorantur; quae neque aliud sunt, quam repraesentationes odii contra Dominum, et Ipsius novam ecclesiam. Quod homines in mundo, qui ecclesiam Domini volunt destruere, similes illis sint, non apparet coram sociis; causa est, quia corpora, per quae moralitates exercent, absorbent et celant illa. Sed usque coram angelis, qui non corpora, sed spiritus eorum spectant, apparent in similibus formis sicut diaboli illi, de quibus supra. Quis talia potuisset scire, nisi Dominus aperuerit alicui visum, et dederit copiam introspiciendi in mundum spiritualem? Nonne haec cum dignissimis aliis rebus coram hominibus alioqui latuissent occultata in aeternum?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church