True Christian Religion (Chadwick) n. 309

Previous Number Next Number See English 

309. QUINTUM PRAECEPTUM. "Non Occides." Per hoc praeceptum, "Non occides," in sensu naturali intelligitur non occidere hominem, et non aliquam plagam, ex qua mori potest, ei infligere, et quoque non mutilare ejus corpus; et insuper non aliquod malum internecinum ejus nomini et famae inferre, quoniam fama et vita apud plures pari passu vadunt. In sensu latiori naturali per homicidia intelliguntur inimicitiae, odia, et vindictae, quae spirant necem; in illis enim latet homicidium, sicut ignis in ligno sub cinere: ignis infernalis nec aliud est; quare dicitur ardescere odio et flagare vindicta. Haec sunt homicidia in intentione, non autem actu; et si auferretur illis timor pro lege, proque talione et vindicta, erumperent in actum, imprimis si intentioni inest dolus aut ferocitas. Quod odium sit homicidium, constat ex his Domini Verbis:

"Audivistis, quod a veteribus dictum sit, Non occides, et quisquis occiderit, obnoxius erit judicio: Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit [judicio; quisquis vero dixerit fratri suo Raka, obnoxius erit synodrio; quicunque autem dixerit Stulte, obnoxius erit] gehennae ignis" (Matth. v. 21, 22). Causa est, quia omne quod est intentionis etiam est voluntatis, et sic in se facti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church