True Christian Religion (Chadwick) n. 308

Previous Number Next Number See English 

308. Tenendum est, quod a Domino continue procedat sphaera Divina caelestis amoris erga omnes, qui ecclesiae Ipsius doctrinam amplectuntur, et qui sicut infantes in mundo patri et matri, obediunt Ipsi, se applicant Ipsi, et volunt nutriri, hoc est, instrui ab Ipso. Ex hac caelesti sphaera oritur naturalis sphaera, quae est amoris erga infantes et liberos, quae universalissima est, et non modo afficit homines, sed etiam aves et bestias, usque ad serpentes; nec solum animata, sed etiam inanimata. Sed ut Dominus in haec, sic ut in spiritualia operetur, creavit solem, qui in naturali mundo esset sicut pater, ac terra sicut mater; est enim sol sicut communis pater, et terra sicut communis mater, ex quorum conjugio existunt omnes germinationes, quae telluris superficiem exornant. Ex influxu caelestis illius sphaerae in naturalem mundum existunt mirabiles illae progressiones vegetationum a semine ad fructus et ad nova semina. Inde quoque est, quod sint plura virgultorum genera, quae interdiu vertunt sicut facies suas ad solem, et avertunt illas cum sol occidit: inde quoque est, quod sint flores qui oriente sole se aperiunt, et occidente se occludunt: inde quoque est, quod oscines in prima matuta dulciter canant, et similiter postquam a terra matre sua nutriti sunt. Ita haec et illa honorant patrem suum et matrem suam. Haec omnia sunt testimonia quod Dominus per solem et terram in mundo naturali prospiciat vivis et non vivis omnes necessitates. Quare dicitur apud Davidem: "Laudate Jehovam e caelis, ....laudate Ipsum sol et luna; ....laudate Ipsum e terra, balaenae et abyssi; laudate Ipsum.... arbor fructus, omnes cedri; fera et omnis bestia, reptile, et avis alae; reges terrae, et omnes populi, ....juvenes et virgines" (Psalm. [1]cxlviii. 1-12);

et apud Hiobum:

"Quaere quaeso bestias, et docebunt te, aut aves caeli et annuntiabunt tibi; aut virgultum terrae et instruet te; et narrabunt tibi pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae fecerit illud?" (xii. 7-9:) "quaere, et docebunt," significat specta, attende, et judica ex illis, quod Dominus Jehovih creaverit illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church