True Christian Religion (Chadwick) n. 289

Previous Number Next Number See English 

289. Quod decalogus in sensu spirituali et caelesti contineat universaliter omnia praecepta doctrinae et vitae, ita omnia fidei et charitatis, est causa, quia Verbum in sensu litterae in omnibus et singulis ejus, seu in communi et in omni parte recondat binos sensus interiores, unum qui vocatur spiritualis, alterum qui caelestis; et quod in his sensibus sit Divina veritas in sua luce, et Divina bonitas in suo calore. Nunc quia Verbum in communi et in omni parte est tale, necessum est, ut decalogi decem praecepta secundum tres illos sensus, qui vocantur naturalis, spiritualis, caelestis, explicentur. Quod Verbum tale sit, constare potest ex illis, quae in capite De Scriptura Sacra seu Verbo (supra, n. 193-208,) demonstrata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church