True Christian Religion (Chadwick) n. 285

Previous Number Next Number See English 

285. Quoniam per legem illam est conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, ideo vocatur illa Foedus et Testimonium; foedus quia conjungit, et testimonium quia pacta foederis confirmat; nam "foedus" in Verbo significat conjunctionem, "testimonium" pactorum ejus confirmationem et testificationem. Propterea tabulae illae erant binae, una pro Deo, et altera pro homine. Conjunctio fit a Domino, sed tunc quando homo facit illa quae in ejus tabula scripta sunt; Dominus enim continue praesens est, et vult ingredi; sed homo ex libero, quod illi est a Domino, aperiet; nam dicit, "Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (Apoc. iii. 20). Quod tabulae lapideae, quibus lex erat inscripta, dicta sint tabulae foederis, et arca ex illis dicta sit arca foederis, et ipsa lex foedus, videatur Num. x. 33; Deutr. iv. 13, 23; v. 2, 3; ix. 9; Jos. iii. 11; 1 Reg, viii. [1]21; Apoc. xi. 19; et alibi. Quoniam "foedus" significat conjunctionem, ideo de Domino dicitur, Quod erit in Foedus populo (Esai. xlii. 6; xlix. [8,] 9):

Et vocatur Angelus Foederis (Malach. iii. 1): Et sanguis Ipsius Sanguis Foederis (Matth. xxvi. 28; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10):

et ideo Verbum vocatur Foedus vetus et Foedus novum: foedera enim fiunt amoris, amicitiae, consociationis et conjunctionis causa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church