True Christian Religion (Chadwick) n. 284

Previous Number Next Number See English 

284. Illa, quae de Legis istius Promulgatione, Sanctitate, et Potentia, supra allata sunt, inveniuntur in his locis in Verbo:

Quod Jehovah descenderit super montem Sinai in igne, et quod tunc mons fumaverit et contremuerit, et quod fuerint tonitrua, fulgura,nubes gravis, et vox buccinae (Exod xix. 16-18; Deut. iv. 12; v. 19-23 [B.A. 22-26]). Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15). Quod mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret et accederet, ne moreretur; et quod nec sacerdotes, sed Moses solus (Exod. xix. 12, 13, 20-23: xxiv. 1, 2). Lex promulgata e monte Sinai (Exod. xx. 2-14 [B.A. 2-17]; Deut. v. 6-[1]21). Quod lex inscripta sit binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei (Exod xxxi. 18; xxxii. 15, 16; Deut. ix. 10). Quod Moses cum illas tabulas secunda vice e monte deportavit, facie radiaverit ita ut faciem velo obtegeret dum loquebatur cum populo (Exod xxxiv. 29-35). Quod tabulae repositae sint in arca (Exod xxv. 16; xl. 20; Deut. x. 5; 1 Reg viii. 9). Quod super arcam datum sit propitiatorium, et quod super hoc positi sint cherubi ex auro (Exod. xxv. 17-21). Quod arca cum propitiatorio et cherubis missa sit in tabernaculum, et quod ejus primum et sic intimum fecerit; et quod mensa super qua panes facierum obducta auro, altare suffimenti ex auro, et candelabrum cum lucernis ex auro, externum tabernaculi fecerint; et decem aulaea ex bysso, purpura, et coccino, extimum ejus (Exod. xxv. 1 ad fin.; xxvi. 1 ad fin.; xl. 17-28). Quod locus, ubi erat arca, vocatus sit sanctum sanctorum (Exod. xxvi. 33). Quod universus populus Israeliticus circum tabernaculum in ordine secundum tribus castrametatus sit, et in ordine post illud profectus (Num. ii. 1 ad fin.). Quod tunc super tabernaculo fuerit nubes interdiu, et ignis noctu (Exod. xl. 38; Num. ix. 15 ad fin.; xiv. 14; Deut. i. 33). Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra arcam inter cherubos (Exod. xxv. 22; Num. vii. 89). Quod arca ex lege in illa, dicta sit Jehovah ibi; dixit enim Moses cum arca proficiscebatur, "surge, Jehovah;" et cum quiescebat, "Redi Jehovah" (Num. x. 35, 36; et porro, 2 Sam. vi. 2: Psalm. cxxxii. 7, 8[; 2 Chron. vi. 41]). Quod propter sanctitatem illius legis, non licuerit Aharoni intrare intra velum, nisi cum sacrificiis et suffitu (Levit. xvi. 2-14, seq.). Quod ex praesentia potentiae Domini in lege, quae in arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; iv. 5-20). Quod ad circumlationem arcae, muri Jerichuntis conciderent (Jos. vi. 1-20). Quod Dagon deus Philisthaeorum coram arca in terram deciderit, et postea super limine fani jaceret divulsus a capite et volis manuum exscissis (1 Sam. v.). Quod Bethschemitae propter arcam percussi sint ad plura millia (1 Sam. v. et vi.). Quod Usa, quia tetegit arcam, mortuus sit (2 Sam. vi. 7). Quod arca introducta sit in Zionem a Davide cum sacrificiis et jubilis (2 Sam. vi. 1-19). Quod arca a Salomone introducta sit in templum Hierosolymitanum, ubi faciebat adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; viii. 3-9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church