True Christian Religion (Chadwick) n. 271

Previous Number Next Number See English 

271. Quoniam praedictum est, quod in fine hujus ecclesiae etiam oborirentur tenebrae ex non cognitione Domini, quod sit Deus caeli et terrae, et ex fidei separatione a charitate, ne per id genuinus intellectus Verbi periret, et sic ecclesia, ideo placuit Domino nunc revelare sensum spiritualem Verbi, et manifestare quod Verbum in illo sensu, et ex illo in sensu naturali, contineat innumerabilia, per quae lux veri ex Verbo paene exstincta, restituatur. Quod lux veri in fine hujus ecclesiae paene exstingueretur, praedicitur multis in locis in Apocalypsi; et quoque intelligitur per haec Domini Verba: "Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent e caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: et tunc videbunt.... Filium hominis venientem in nubibus caeli cum gloria et virtute" (Matth. xxiv. 29, 30);

per "solem" ibi intelligitur Dominus quoad amorem; per "lunam" Dominus quoad fidem; per "stellas" quoad cognitiones veri et boni; per "Filium hominis" Dominus quoad Verbum; per "nubem" sensus litterae Verbi; per "gloriam" sensus spiritualis Verbi, ac transparentia ejus per sensum litterae ejus; et per "virtutes" potentia ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church