270. Ex his constare potest, quod Verbum, quod est apud Protestantes et Reformatos, illustret omnes gentes et populos per communicationem spiritualem; tum quod provideatur a Domino, ut in tellure semper sit ecclesia ubi Verbum legitur, et per id Dominus notus fiat. Quare cum Verbum a Pontificiis paene rejectum est, ex Divina Domini Providentia Reformatio facta est, et inde Verbum sicut e latebris extractum est, et missum in usum. Quando etiam Verbum apud gentem Judaicam prorsus falsificatum et adulteratum erat, et quasi nullum factum est, tunc placuit Domino e caelo descendere, ac ut Verbum venire, ac implere illud, et per id redintegrare et restituere illud, ac iterum dare lucem incolis telluris, secundum haec Domini verba: "Populus sedens in tenebris vidit lucem magnam; ..sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est" (Esai. ix. 1 [B.A. 2]; et Matth. iv. 16).