262. Quod Dominus impleverit omnia Verbi, patet ex locis, ubi dicitur, quod ab Ipso impleta sit Lex et Scriptura, et quod omnia consummata sint, ut ex his, dixit Jesus, "Nolite putare, quod venerim ad solvendum Legem et [1]Prophetas, non veni ad solvendum, sed ad Implendum" (Matth. v. 17, 18). Jesus "intravit.... in Synagogam, et surrexit ad legendum. Tunc traditus est Ipsi liber Esaiae Prophetae, et evolvit librum, et invenit locum.. scriptum; Spiritus Jehovae super me, propter quod unxit me, ad evangelizandum pauperibus misit me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ....ad praedicandum annum Domini acceptum. Postea convolvens librum, ....dixit, Hodie impleta est Scriptura haec in auribus vestris" (Luc. iv. 16-21). "Ut scriptura impleretur, Qui comedit Mecum panem, sustulit super Me calcaneum" (Joh. xiii. 18). "Nemo ex illis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleretur" (Joh. xvi. 12). "Ut impleretur Verbum, quod dixit, ....,Quos dedisti Mihi, non perdidi ex illis unum" (Joh. xviii. [1]9). Jesus dixit Petro, "Absconde tuum gladium in loco suo; ....quomodo ergo impleretur Scriptura, quod sic oporteat fieri? ....Hoc autem factum est ut impleretur Scriptura" (Matth. xxvi. [52,] 54, 56). "Filius hominis abit sicut scriptum est de Ipso, ....ut implerentur Scripturae" (Marc. xiv. 21, [2]49). "Sic impleta est scriptura, quae dixit, Cum impiis reputatus est" (Marc. xv. 28; Luc. xxii. 37). "Ut scriptura impleretur, ..diviserunt vestimenta [3]mea sibi, et super tunicam meam jecerunt sortem" (Joh. xx. 24). "Post hoc sciens Jesus, quod omnia jam consummata essent, ut impleretur Scriptura" (Joh. xix. 28). "Cum.. Jesus accepisset acetum, dixit, Consummatum est, hoc est impletum" (Joh. xix. 30). "Facta haec sunt, ut Scriptura impleretur, os non confringetis in eo; et rursus alia Scriptura dicit, videbunt, quem transfoderunt" (Joh. xix. 36, 37) Quod omne Verbum de Ipso Scriptum sit, et quod in mundum venerit ut illud impleret, docuit etiam discipulis antequam abivit, his verbis: "Dixit ad illos, stulti et tardi corde ad credendum omnibus, quae locuti sunt Prophetae; nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam..? Incipiens porro a Mose et ab omnibus Prophetis, et interpretatus est [4]illis in omnibus Scripturis de Ipso" (Luc. xxiv. 25-27). Porro, Jesus dixit, "Quod oporteret impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis de Me" (Luc. xxiv. 44, 45). Quod Dominus in mundo impleverit omnia Verbi, usque ad singularissima ejus, patet ab his Ipsius verbis:
"Amen dico vobis, usque dum praetereat caelum et terra, iota una, aut unum corniculum non praeteribit de Lege, donec omnia fiant" (Matth. v. 18). Ex his nunc clare videri potest, quod per id quod Dominus impleverit omnia Legis, non intelligatur, quod impleverit omnia praecepta Decalogi, sed quod omnia Verbi. Quod omnia Verbi per Legem etiam intelligantur, constare potest ex his, Jesus dixit, "Nonne scriptum est in Lege vestra, Ego dixi, dii estis" (Joh. x. 34):
hoc scriptum est, Psalm. [1]lxxxii. 6. "Respondit..turba, Nos audivimus ex Lege, quod Christus maneat in aeternum" (Joh. xii. 34):
hoc scriptum est, Psalm. lxxxix. 30[, [2]37]; Psalm. cx. 4; Dan. vii. 14. "Ut impleretur verbum Scriptum in Lege illorum, Odio habuerunt Me, sine causa" (Joh. xv. 25):
hoc scriptum est, Psalm. xxxv. 19. "Facilius est caelum et terram transire, quam Legis unum apicem cadere" (Luc. xvi. 17):
per "Legem" ibi, ut quoque passim alibi, intelligitur tota Scriptura Sacra.